Sigga überträgt den von ihren Söhnen ererbten Besitz in Engishofen an Sanct Gallen.
Datierung: 771 (774) 06 30
In Dei nomine Ego quaedam femina nomine Sigga cogitavi pro animae meae remedium vel pro aeterna retributione propterea donavi ad monasterium sancti Galli confessoris, quicquid de filiis meis prisi in haereditate. Hoc est, quod dono in pago Turgauvia in villa, qui dicitur Ongiseshova, id est terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus in ea vero ratione, ut post meam decessionem ipsas res filii mei Hagano seu Punno pro me recipiant et annis singulis exinde censum persolvant, id est XV siclas de cervisa. Et si de ipso censu per tres annos negligentes appareant, ipsae res ad praedictum monasterium revertant Signum Sigga, quae hanc cartam fieri rogavit. sig. Hagononi, filii eius consentientis. sig. Immo filii eius consentientis. sig. Punnoni filii eius consensit. sig. Baldo et sig. Chuniberti et sig. Maginberti et sig. Adalberti et sig. Sigiberti et sig. Neriberti et sig. Herloni. Ego Walto diaconus anno tertio regnante Karolo rege Franchorum scripsi et subscripsi sub die prid. kal. iul