Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 60

Chunibert und seine Gattin Otsvinda übertragen ihren Besitz in Chuniberteswilari an Sanct Gallen.
Datierung: 771 04 12

In Dei nomine Chunibertus, filius Winiberti, et uxor mea Otsvinda cogitavimus pro Dei intuitum vel pro animae nostrae salutem vel pro aeterna retributione, ut omnes possessiones nostras ad aliqua venerabilia loca sanctorum condonare deberemus, quod ita et fecimus Donamus itaque ad monasterium sancti Galli confessoris, qui constructus est in pago Arbonense, ubi eius sacrus in Christo requiescit corpus; et hoc est, quod donamus in pago Durgauginse in loco, qui dicitur Chuniberteswilari, omnia quicquid in hac die presenti visi sumus habere, tam de paternico quam de conquesito, id est casa, curte circumclausa cum domibus, edificiis, mancipiis, pecuniis, terris arativis, pratis segativis, campis, silvis, pascuis, pumiferis, hortiferis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro, quicquid in hac die visi sumus habere in ea vero ratione, ut illas res tempus vitae nostrae sub usu fructuario possedeamus et annis singulis exinde censum persolvamus, id est XX siclas de cervisa et una maltra de pane et frisginga trimissa valente. Et si filius nobis procreatus fuerit, ipsum censum solvat, et ipsas res post nos possedeat; quod si nobis filius non erit, aut si erit et noluerit ipsum censum solvere, ipsas res post obitum nostrum nullus de heredibus nostris recipiat, sed ad ipsum supradictum monasterium revertant absque ulla contradictione vel minuatione Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de propinquis parentibus nostris seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis, quam nos spontanea voluntate fieri rogavimus, venire aut eam infrangere voluerit partibus fisce multa conponat, id est auri untias II et argenti pondera IIII coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam repetitionem restituat et quod repetit nihil evindicet, sed haec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnixa Actum Chuniperteswilari puplice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Chuniperti et uxor eius Otsvinda, qui hanc cartam fieri rogaverunt. sig. Tarta, matris ipsius Chuniberti. sig. Roadgaer testis. sig. Selbo test. sig. Roadberti test. sig. Heriberti test. sig. Lantoltolti test. sig. Erlvini test. sig. Witolti test. sig. Bunnoni test. sig. Buasoni test. sig. Oadal. sig. Maginberti test. sig. Adalbertus test. Ego itaque Matheus clericus rogitus et petitus ab Chuniberto et Otsvinda uxore eius anno III regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi Data sub die, quod fecit mens. april. dies XII, sub Warino comite