Der Presbyter Hymmo schenkt seinen Besitz in Ailingen und Schüssen, mit Ausnahme von zwei Hörigen und fünf Juchart Land, nebst einem Hörigen im Argengau an Sanct Gallen.
Datierung: 771 03 20
In Dei nomine Ego Hymmo presbiter, filius Deotperdi condem, talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Galli condonare deperem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Linzgauvia in villa Ailingas, et in alio loco, qui dicitur Scuzna, quidquid in hiis duobus locis in hac die vestitus sum, exceptos servos duos his nominibus Cozherio et Wolfhramno et V iuhes de terra, et in bago Argunensi dono servum unum cum hoba sua et filiis suis et cum uxore sua. Haec omnia et ex integro dono atque transfundo de meo iure in dominatione sancti Galli vel eius monachis ibidem Deo deservientes, habeant, teneant adque possedeant. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum aut ulla opposita persona, qui hanc cartulam irritam facere voluerit partibus fischae multa conponant, id est auri uncias tres et argenti libras duas et duplam repetitionem ad ipsum monasterium restituat et quod reppetit non prevaleat evindicare, sed haec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneant stibulatione subnixa Actum Helingas villa publici. Signum Immo, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Walperti, fratris eius consentientis. sig. Chnuz test. sig. Aldoino test. sig. Puati test. sig. Huso test. sig. Ekipert test. sig. Herifrido test. sig. Folhrato test. sig. Wolfheri test. sig. Lotto test. Ego itaque Hartker clericus anno III regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi sub die, quod fecit mens. mart. dies XX