Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 54

Matzo überträgt seinen Besitz in Waldhausen an Sanct Gallen.
Datierung: 769 09 16

In Dei nomine Ego Matzo dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis, ubi eius sacrus requiescit corpus; et hoc est quod dono in villa, qui dicitur Waldhusa, omnia quicquid ibidem visurus sum habere in ea racione, ut per beneficium ipsorum monachorum ipsas res post me recipiam et censum eis exinde exsolvam, id est per singulos annos unam saicam, in quo potuero Hii sunt testes, qui in presente fuerunt et firmaverunt Signum Matzone, qui hanc cartulam tradicionis fieri rogavit. sig. Fitoni. sig. Boazmanni. sig. Aehsoni. sig. Witperti. sig. Apponi. sig. Sinthramni. sig. Haduperti. sig. Mauri. Ego itaque Ato diaconus rogitus ab Matzoni hanc cartulam tradicionis scripsi sub die XVII kal. novembris in anno secundo regnante Carlomanno rege Franchorum.