Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 52

Scalcomann schenkt sein väterliches Alod in Laimnau, Apflau, Entinesburugo, Oberdorf, Oberstendorf, Pipparori und Liutrateswilare an Sanct Gallen und begibt sich selbst als Mönch ins Kloster.
Datierung: 769 03 15

Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: date et dabitur vobis Ego in Dei nomine Scalcomannus, cogitans de anime meae remedio vel de eterna retributione, talis mihi decreverit voluntas, ut res meas ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci Dono atque trado omnes res meas, quas ex paternico mihi de alode legitima contingit, ad monasterium sancti Gallonis, ubi eius sacrus requiescit corpus, qui est constructus in pago Arbonense; hoc est quod dono in loca denominata, id est in Laimauvia et in Apfalaga et in Entinesburugo et in Operindoraf et in Oborostindoraphe prata et in Pipparori prata et in Liutrateswilare, in his locis supernominatis trado atque transfundo ad ipsum superius nominatum monasterium donatum quae in perpetuum esse volo, et me ipsum ad ipso monasterio ad monachum trado, et rogo et testifico coram Deo et sanctis eius, ut nec me, nec post obitum meum nullus succedentibus abbatis vel episcopis ad nullum umquam hominem nullum concampium aut commutationem faciant, sed ipsas res ipsi monasterius et rectores ipsius monasterii perennis temporibus in sua dominatione possedeant Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, veniret aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum superius nominato monasterio restituat, et indiscutiente fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argente pondus quattuor coactus exsolvat et qui repetit nihil evindicet, et presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stipulatione subnexa Acctum Laimaugawilare, in quo cartula ista scripta est quod fecit mensis martius dies XV in anno primo regni Carlomanni regis, sub Roadharti comite. Signum Scalcomanno, qui hanc cartulam traditiones fieri rogavit. sig. Taltone patri eius. sig. Welimanni fratris eius. sig. Fateri fratri eius. sig. Selparati fratri eius. sig. Takaricho. sig. Huodelrich. sig. Lantulf. sig. Ussoni. sig. Bosone. sig. Gramanni. Ego Moathelmus clericus scripsi et subscripsi