Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 50

Offo überträgt seinen Besitz in Sanninga an Sanct Gallen.
Datierung: 766 10 26

In Dei nomine Ego Offo dono aque trado ad monasterium sancti Gallonis, ubi eius sacrus requiescit corpus; et hoc est quod dono in villa, qui dicitur Sanninga omnia, quicquid ibidem visurus sum habere in ea racione, ut ipsas res per beneficium ipsorum monachorum post me recipiam et censum eis exinde exsolvam, id est per singulos annos singulos solidus, in quo potuero. Et si filius meus post me voluerit, ipsud faciat, sin autem, ipsas res sine ulla marricione ad ipsum monasterium revertantur Et hii sunt testes, qui in presente fuerunt et firmaverunt Signum Offoni, qui hanc cartulam tradicionis fieri rogavit. sig. Fritoni. sig. Wolfharti. sig. Utoni. sig. Liutgaeri. sig. Willifridi. sig. Hacconi. sig. Pleoni. sig. Ratolti. Ego itaque Ato diaconus rogitus ab Offoni hanc cartulam scripsi sub die VII kal. novembris in anno XV regnante Pippino re Franchorum.