Otger schenkt gegen lebenslänglichen Unterhalt die Hälfte des von seinem Vater ererbten Besitzes in Wisslingen, Tagelschwangen und Agasul an Sanct Gallen.
Datierung: ?
Unicuique nobis perpetrandum est, quod evangelica vox atque apostolica nobis cottidie docet, unusquisque suis propriis viribus aeternam praemiam consequere Sic et egoin Dei nomine Otcher condam talis mihi decrevit voluntas, ut de terra iuris mei, quas mihi bene memoratus genitor meus Hetti dereliquid in portione mea in villa, quae dicitur Wizinwanc, et in alia villa, que dicitur Techilinwanc, et in tercia villa, quae dicitur Aghinsulaca, dimidiam partem ex integro trado in dominationem sancti Galloni confessoris eiusque rectore iohanne episcopo atque abbate trado in dominationem, pratis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, quod superius diximus a die presente in vestram trado dominationem in ea vero rationem, ut usque ad finem vite meae de victu et vestimento curam habeatis Siquis ego aut ullus de heredibus meis vel postheredes aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartolam a me factam venire temptaverit partibus fische multa conponat, id est auri libras VI, argenti pondera V coactus exsolvat, sed hec presens epistula firma et stabilis omni tempore debeat perdurare Actuum in ipso monasterio puplice