Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 44

Otger schenkt gegen lebenslänglichen Unterhalt die Hälfte des von seinem Vater ererbten Besitzes in Wisslingen an Sanct Gallen.
Datierung: 764 12 22

In Dei nomine Ego Otgerus dono atque trado ad ecclesiam monasterii sancti Gallonis in bago Arboninse, ubi eius sacrus requiescit corpus, hoc est quod dono in bago Turgauninse in villa qui dicitur Wizinwanc, medietatem quidquid mihi genitor meus Hattinus moriens dereliquid, id est curtile, molino, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, hec omnia ad superius nominatam eclesiam trado adque transfundo, in ea ratione, ut tempus vitae meae de ipso monasterio accipiam substantiam, id est victum et vestimentum et calciamenta Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego Otgerus aut ullus de heredibus meis vel ulla opposita perversa persona, qui contra hanc cartulam veniret aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed tantum et alium tantum, quantum cartule ista continet, ad ipsum superius nominatum monasterium restituat, et indiscutienti fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argenti ponduos IIII coactus exsolvat, et qui reppetit nihil evindicet sed praesens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnexa Actum ipsum monasterium sancti Gallonis, ibique cartula ista scripta est in anno XIII regnante domno Pippino regi Franchorum, sub Warino comite, sub die VI kal. ian Signum Blidgero. † sig. Rihgero. † sig. Heriwico. † sig. Albgero. † sig. Peratolto. † sig. Rihpaldo. † sig. Hittone. † sig. Otgero, qui hanc cartulam fieri rogavit. Ego Milo clericus rugitus ab Otgero hanc cartulam traditionis scripsi et subter scripsi