Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 43

Diotfrid schenkt einen Hörigen mit seiner Hube in Stammheim an Sanct Gallen und begibt sich selbst in den Dienst des Klosters.
Datierung: 764 12 22

In Dei nomine Ego Diotfridus cogitans de anime meae remedio vel de eterna retributione conplacuit mihi, ut aliquid de rebus meis dare deberem ad loca venerabilia sanctorum, quod ita et feci Dedi ad monastirio sancti Gallonis aecclesiae, ubi eius sacrus requiescit corpus, id est in pago Arboninsi, et hoc est, quod dedi ad ipsam superius nominatam aecclesiam in pago Turgauinse in villa, qui dicitur Stamheim, servo meo Ghervino cum hoba sua et omne peguliare eius, et me ipsum Teotfridum ad ipsum monastirium in servitium trado usque ad diem mortis Et siquis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse Teotfridus aut ullus de propinquis heredibus meis aut ulla quodlibet obposita perversa persona, qui contra hanc cartulam traditionis, quam ego spontania voluntate fieri rogavi, veniret aut eam infrangere voluerit, non solum, quod ei non liceat sed tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum superius nominatum monastirium restituat, et in sacritissimo fisco molta conponat, id est auri uncias duas et argenti ponduos IIII coactus exsolvat et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnexa Actum in ipso monasterio sancti Gallonis Cartula ista scripta est sub die XI kal. genuarius in anno XIII regni domni Pippini regis Franchorum, sub Warino comite. Signum Diotfrido, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit.