Hrothard überträgt seinen ganzen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 762 01 15
Unicuique perpetrandum est, quod evangelica vox adque apostolica doctrina nobis cotidie docet, ut unusquisque suis propriis viribus eternam praemiam consequere Sic et ego in Dei nomine Hrothardus, filius Bainoni condam, tales mihi decrevit voluntas, ut omnes facultates meas quas mihi bene memoratus genitor meus dereliquid vel quidquid ego ipse postea adquesivi, omnia et ex integro in dominationem sancti Gilliani confessoris, cuius eclesia Arboninsis pago fulgit in optima, eiusque rectore iohanne pontifice trado in dominationem domibus, edificiis, viniis, mancipiis, hortifiris, pumifiris, pratis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, quod superius diximus a die presente in vestram trado dominationem in eam vero rationem, ut per precariam de vobis hoc recipiam et annis singulis per conventum vestrum censum solvam et filius meos post obitum meum, hoc est cervisa siglas XXX, panes XL, frisginga trimisse valente, unius hominis anni vertente operas tres Et si ego ipse aut filius meus de ipsum censum per festivitates sancti Martini annis tribus negligentes fuerimus eclesie sancti Gilliani confessoris et eius monachi ibidem deservientes, sine ullam contradictionem quidquid vobis dedimus recipiatis. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel postheredis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartolam a me factam venire temptaverit partibus fische multa conponat, id est auri liberas tres, argenti pondera quinque coactus exsolvet, et quod reppedit pernullisque ingeniis evindicare non valeat sed hec presens epistola firma et stabilis omni tempore dibiat perdurare Actuum Constantie civitate puplice, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum † Hrothardo, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. † Hacuni testis. sig. Hassuni test. sig. † Bettune test. sig. † Valafrido. sig. † Perefrido test. sig. † Vidiramno test. sig. Radulfi test. Ego enim Autwinus lector anno octavo Pippino rege scripsi et subscripsi Data sup diem, quod fecit mensis ianuarius dies XV, in Constancia feliciter