Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 28

Die Mönche Sanct Gallens verleihen die von den Brüdern Erinpert und Amalpert dem Kloster geschenkten Güter in Zuzwil gegen Zins.
Datierung: (761) 05 03

Sacro sancta ecclesia in honore sancti Galli confessoria constructa, ubi ipse in corpore requiescit et presenti tempore iohannis episcopus esse videtur rector monachorum Ego in Dei nomine Theoda sumpsit mihi consilium, ut aliquid de re mea ad ipsum monasterium condonare deberem, quod et ita feci hoc est in pago Durgauia, in vico, qui dicitur Ailihccaugae, quicquid ibidem visa sum habere et mihi in hereditatem contingit, mancipiis, pecuniis, casas, casales, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus ad integrum post decessum meum ad ipsum monasterium trado atque transfundo dominationi ut quicquid exinde fratres ipsius monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam habeant in Dei nomine in omnibus potestatem Et si quis ego aut heredes mei aut ulla opposita persona, qui contra traditionem istam venire temptaverit aut cogitare presumpserit tunc inferat parti custodienti dupla redibitione et fisco auri unzias duas et argenti pondera V, et nihilhominus presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat et stipulatione subnexa Actum in villa Ailihccaugia publice Signum Teodanae auctricis, quae traditionem istam fieri rogavit. † sig. Wanzonis. † Friduino. † Adalmanno. † Erchangero. † Werinberto. † Puasonis. † Esanberti. † Erimberto presbitero. Ego itaque Waringis scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, V. non. maias regnante domno nostro Pippino rege Francorum, sub Warino comite.