Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 20

Lazarus schenkt an Sanct Gallen den Weiler Diessenhofen mit Kirche und allem Zubehör.
Datierung: 757 03 24

In Christi nomine Ego Lazarus presbiter, admonit mihi divina preceptio et cannonica institutio et reverentia sanctorum et pro remedium anime patris mei Ratpaldi et pro remedium anime meae, quod et ita feci Idio dono vilarium meum, quod dicitur nomine Deozincova, in quo est eclesia, casa cum casalibus, cum servis, cum ancillis, cum infantis eorum, terra, pratis, silvis, aquis aquarumque decorsibus, mobile atque inmobile, omnia, quae ad ipsum vilare adpertinet, haec omnia trado adque transfundo ad ecclesia sancti Gollonis, ubi ipse requiescit in corpore, et ad monichis ibidem servientibus. Siquis vero aut ego ipse aut aliquit de heredibus meis aut ulla obposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit inferat parti custodienti dubra repititione et a fisco auri untia una et argenti pondera dua et quod adpetit vindecare non valeat, et presens donatio haec omni tempore firma et stabilis permaniat cum stipulatione subnixa Actum ad monasterium sancti Galloni publice Signum Lazari, qui hanc donationem fieri rocavit. sig. Apponi test. sig. Alpario test. sig. Deodvino test. sig. Agustaldo test. sig. Machoni test. sig. Fattilino test. sig. Nicharo test. sig. Amino test. sig. Liudone presbiteri test. Ego Lazarus hanc donationem scripsi et subscripsi Notavi diem iovis VIIII kal. aprilis anno quarto regnante domno nostro Pippino rege Franchorum.