Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 21

Podal schenkt an Sanct Gallen seine Besitzungen in Habsheim, Kembs und Rodulfovilare nebst zwei Hörigen.
Datierung: 757 12 21

Si aliquid de rebus nostris ad locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus Igitur ego in Dei nomen Podalus in amore domini nostri iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro dono atque trado de iure meo in iure et ad dominatione ad sancta ecclesia, que est constructa in honore sancti Gallonis, ubi ipse requiescit in corpore, super fluviolum Stainhaha in solitudine in pago Durgaugense, ubi in Dei nomine Audemarus abbas preesse videtur, dono ad ipsum locum sanctum donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo hoc est in pago Alsazas, sitas in villas denominatas Habuhineshaim, Campiduna super fluvium Rino sive Chambiz, Rodulfovilare, id est cum terris, domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, silvis, casis, casales, campis, pratis, terris, aquis aquarumve decursibus, sexus utriusque, maiore vel minore, mobilibus et inmobilibus, quantumcumque in ipsas villas genitor meus mihi moriens dereliquid, et vassi mei nomine Amalghisus et Winifridus in beneficio nostro ibidem tenuerunt, cum adiacentia ad ipsam rem pertenentem, totum et ad integrum a die presente ad ipsum locum sanctum trado atque transfundo ut ab hac die ipsa casa Dei vel congregatio eius, que ibidem adest vel deserviunt, ipsam rem superius denominatam habeant, teneant atque possedeant et successoribus suis Christo propicio derelinquant Si quis ego aut heredes mei vel quilibet opposita persona, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut inrumpere voluerit tunc inferat partibus vestris vel successoribus vestris duplam repetitionem et sotiante fisco auri liberas III et quod repetit evindicare non valeat; sed presens carta firma permaneat stibulatione subnexa Actum in villa Chambiz publice Ego Podal hanc a me factam scribere rogavi SignumGhisalmundo testis. † Werinulfo test. † Tezone test. † Libulfo test. † Starchulfo test. † Haimberto test. Ego Arnulfus rogitus anno sexto Pippini regis, die mercuris, XII kal. ian. scribsi et subscribsi