Cauzbert überträgt an Sanct Gallen seine Besitzungen in Warmbach, Artiovinia, Minseln und Adaghiliniswilare.
Datierung: 754 10 27
In Christi nomine. Domno sancto et in Christo venerabile patri Audomaro abbati Durgaugensi seo de monastirio sancti Gallonis Ego Cauzpertus domamus ad monastirium vestrum ad ecclesia sancti Gallonis, ubi corpus ipsius requiescit, pro mercede anime meae facultaticula mea recipere deberetis post discessum meum dono vobis donatumque in perpetuo ut permaneat esse volo, hoc est in pago Brisegaugense, in villa, qui dicitur Warbinbach et in Artiovinia et in Minsilido et Adaghiliniswillare, quid in istas villas visus sum habere, picuniis, casas, casalis, mancippiis, agra, prada, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, tam movele, quam inmovele, omnia ex omnibus parte mea ex integra, que mihi inter fratres meos avenit a die presente trado ad ecclesia sancti Gallonis et ad monachis ibidem servientibus, et pro istas res proservire volo annis singulis, hoc est soledum unum et si mihi infans natus fuerit, in ipso servitio permaneat, et si femena mihi nata fuerit, ipsas res medias possedeat, proserviat ipsum servitium, quod super scriptum est, et illa media pars de ipsas res stet ad subradictum monestirium, et si ita proservire noluerint, nula exinde habeant potestate et ipsa facultaticula mea permaneat ad supradictum monastirium, ut quidquid exinde pars monastirii facere voluerit, libera ha firmissima in Dei nomine in omnibus habeat potestate Siquis ego aut heredis mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc donatione ista venire temptaverit tunc inferat parte custodiente dobla repetitione, et a fisco auri liberas duas et argenti pondera tres et nihilhomenus presens donatio istic omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum ad monastirium sancti Gallonis poblice Signum Cauzperti, qui hanc donationem fieri rocavit. † Thiotones testes. † Annones test. † Fruochonolfi test. † Liutheranni test. † Vulfperti test. † Starcfreti testes. † Potichones test. Ego Liutfritus presbiter subscripsi VI kal. nov. anno tercio renante domnum nostrum Pippinum regem.