Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 18

Rothpald überträgt an Sanct Gallen Güter und Hörige in Rickenbach, Wil(en), Züberwangen, Oberwangen, Dussnang, Schlau, Puzzinberch und Wenzikon.
Datierung: 754 08 06
Ausstellungsort: Menau

Domno sancto in Christo venerabile vir patri Autmaro abbati Durgauginsi seo de monastirio sancti Galloni Ego Rothpaldus donamus ad monastirio vestrum pro mercede anime meae facultaticula mea recibere deberetis post discessum meum dono vobis donatumque in perpertuo ut permaneat esse volo, hoc est in pago Duregaugensi, in villa, qui dicitur Richinbach, et in Wila et in Zibroneswanga et in Wangas et in Tuzzinwang et in Sclatte et in Puzzinberch et in Wanzincovo, quicquid in istas villas visus sum habere picuniis, mancippiis, casas, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus ad integrum a die presente trado vobis et servum meum nomine Nandeng et oxorem eius Bruna et cum oba sua et cum omnia, quo vestiti sunt, et alium servum meum nomine Wolfarium cum uxore sua Atane, cum oba sua et cum omnia, quo vestitus est; et pro istas res proservire volo annis singulis, hoc est XXX seglas cervesa, XL panis, frischenga tremesse valiente et XXX mannas et arare duos iochos in anno et recollegere et intus ducere et angaria ubi obus est. Et si infans mens simul proservire voluerit, faciat sicut superius, et si proservire noluerit, nullam habeat potestatem. Ipsa facultatula mea trado vobis ad monasterio vestro post discessum meum atque transfundo domenatione , ut quid exinde pars monastirii facere voluerit, liberam hac firmissimam in Dei nomine in omnibus habeat potestatem. Si quis ego aut heredes mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc donatione ista venire temptaverit tunc inferat parte custodiente dobla repititione et a fisco auri liberas duas et argenti pondera III et nihilhomenus presens donatio istic omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in villa Aninauva poblice Signum Rothpaldi, qui hanc donatione ista fieri rocavit. † Sicharii testis. † Bertcauzi test. † Puopo test. † Wodolgari test. † Aribaldi test. † Rathcauzi test. Ego Liutfretus presbiter scripsi et subscripsi Notavi diem martes, VIII id. agustas anno III regnante domno nostro Pippino rege, sub Warino comide.