Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 17

Abt Otmar überträgt dem Liutger gegen Zins die von ihm geschenkten Güter in Beckhofen und Welschingen.
Datierung: ?

Domino venerabile et in Christo patre Autumaro abbate et fratris eius de monasterio sanctae Gallonis Ego Liutgaerus precor et subplecor de gratiae vestrae, ut mihi usum beneficerem ad ecclesiae vestrae sitam in terra in loco, quod dicitur Pachinchova et Walahischinga, quem vobis ego ipse ad eclesiam vestram per donationis titulum pro animae mei remedium quod donavi, ut usum fructuarium ordinem pro ita redere debeo, quod et ita pro mercidem vestram fecistis in ea rationem, ut pro annis singulis censum vobis ad monasterium vestrum dare deberimus, hoc sunt XXX siglas de cervisa et XL panis et frischiga, qui valeat tremissa. Et si filii fili mei ipsas res proservire voluerint, in ipsum censum maneant; et si noluerint post ovitum meum, aut de ipsum censum negligentes aparuerint, vos vel successoris vestri ipsam rem superius nominatam abque ullo contradictionem redeant et revocant, et stabilitas sit ad ecclesiae sanctae Gallonis omni tempore firma permaneat stibulatione subnexa. SignumAutumari abbatis, qui haec precaria fiere rogavit. sig. † Stephanis. sig. † Rotperti. sig. † Walgaero. sig. † Harinperti. sig. † Walperti. sig. † Wallodu. Ego Marcus presbiter iussio abbatis scripsi et subscripsi