Mothar schenkt an Sanct Gallen die Höfe Theuringen, Aahausen und Stetten.
Datierung: 752 05 10
In Dei nomine Ego Mothari pro Dei timore et pro remedium animae mei, admonet mihi divina preceptio et canonica instetutio et reverentia sanctorum, quod et ita feci Propterea dono de res meis et de curtis meis partionem, hoc sunt, quod vocatum est curtis meus Duringas cum undecim casatas, quod ad haec pertinet, et alius curtis meus, quod vocatum est Hahahusir cum XV casatas, quod ad haec pertenet, et tertius locus, quod vocatum est Altstadi cum omni, quod ad haec pertenet; iste tres locus et curtis totum et integrum dono et pertrado atque pertransfundo ad ecclesia sancti Gallunis, ubi corpus eius requiescit, et ubi Automarus abbas custor est, iste omnia totum intecrum, terris, pradis, silvis, campis, pascuis, aquas, aquarum decursibus, iste omnia trado et perdono ad ecclesia sancti Gallunis, et volo, ut esse firma permaniat in perpetuum Et si quis viro aut ego ipsi aut heredis mei aut ulla opposita, qui contra hanc donatione venire temptaverit inferat in fisco auri uncia una et argenti libras duas et nihilominus firma permaniat stibulatione subnexsa Iste omnia dono cum in Duringas in servtio casatas undeci cum omne, quomo vestiti sunt, et alia curte, quod dicitur Hahahusir, servientes casatas quindeci, quomodo vestiti sunt; iste et omnia in haec loco, quod dicitur Altstati, quod ibi maniant aut ingenui aut servi, quod maniat, quod mihi per lege debeat redere, haec totum ad sancti Galluni redeant. Signum † Mothario, quod fieri rogaverit. sig. † Alahicho teste. sig. † Rotpertu test. sig. † Tusci test. sig. † Deothado test. sign. † Deotperto test. sig. † Tuoto test. sig. † Wito teste, sig. † Wolfleoz test. sig. † Rotmundus test. sig. † Immone test. sig. † Wanolfus test. Notavi die VI idus madias. Actum locum publice in ipse Duringas anno primo domno nostro Pippino regnante vir inlusdro. Ego Marcus presbiter rogitus et peditus scripsi et subscripsi
[Auf der Rückseite der Urkunde:]
His nominis Wolfmundus, Rotharius, Ummo, Hodolfus, Waldo, Anno, Duomo, Manacholdus, Zaizpato, Herffo, Vulfhramnis vidua cum infantis suis.