Gauzoin schenkt für lebenslänglichen Unterhalt seinen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 744 08 30
In Christi nomine Nos vero Gauzoinus, costa me dare adque donare Audemaro appati de parvola terrola mia pro mircete anime me vil pro sirvitium sum vil pro nodrigamintum, que intir vivo servia Audemaro et ille me notrice et avead podistade quantu ad me adpertenit, casa, sola, orta, agra, prada, in pomifferis, in silvis, fructefferis, in pascuis, cum aquis et accesso suis, omnia ex onibus ex entegru, quantum ad ipsum adpertenit Et si quis, cot non credims, aliquis alequando de heretis meus contra hunc factu, que eo pro mercaede mea vil pro nodrimintum, que me Audemaros notricat, ire, temtare a inronpere voluerit, sead escomunicados da sancta aeclesia et sulva iudici ari liveras II et cartola donationis sua optenia firmitatem, aquilianis arcatianis leges estibulationis, quia omnium cartarum adcommoda firmitatem Facta cartola donationis anno XXX pos regnu domni nostri Dagopirti reies, die tertium calandas settenbris, sup presentia tistium, qui ab eo roiedi sunt suscripturi vil segna facturi. Nodavi die et regnum et testis, qui suscrivere conrocaverunt Signum Gauzoini, qui hunc cartola fieri rocavit. sig. Baldoaldi testis. sig. Ascari test. sig. Quolpoaldi testis. sig. Lantcotti test. sig. Landonis test. sig. Trudolfi test. sig. Frittonis test. Ego Audo clericus roietus ad Cauzoinu hunc cartola escripsi et in testemonio suscripsi Ego Quolfvinus fui intir, ubi hunc cartola facta est, in testemonio suscripsi. Cartola donacionis Audemari apatis fruniscat con gracia Dei et sancti Petri.