Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 10

Beata, die Tochter Rachinberts und Gemahlin Landolds, verkauft an Sanct Gallen ihre Besitzungen in Zell, Nussberg, Lüzelau, Kempraten, Uznach, Mönchaltorf, Riedikon, Schmerikon, Nänikon und Berlikon.
Datierung: 744 11 09
Ausstellungsort: Benken

Sacrasancta ecclesia sancti Galloni confessoris, quod in Arbonense pago constructa videntur, ubi corpus eius in Christo requiescit, et Otmarus abba cum monachis sancti Gallonis ibidem deservire videntur Ego in Dei nomine Pieta filia Rekinberti condam et Atani uxori sui, talis mihi decrevit voluntas, conpuncto corde Dei timoris et animae meae remedium vel patris adque genetricis mei ad ecclesiam sancti Galloni confessoris condonare debuerem, quod et ita feci in locellas pretestinatas in pago Durgaugense, in sito, qui dicitur Zurihgauvia; haec sunt nomina locorum: Cella, Nuzperech et in loco Luzilunouva, quod est iuxta Ubinauvia, et in loco, qui dicitur Centoprata, et in loco, que dicitur Utcinaha, et in villa, qui dicitur Altdorf, et in loco, qui dicitur Hreotinchova, et in loco, qui dicitur Smarinchova, et in loco, qui dicitur Nancinchova, et in loco que dicitur Perolvinchova, quidquid ego vel pater meus ibidem habere videntur, haec omnia et ex integro, tam de paternico meo, quam et de maternico, vel mea adquesitione et viro meo Landoaldo in his locis supernominatis, per cuius consensum hoc facio, omnia et ex integro a die presente de iuris mei in dominatione sancti Galloni confessoris vel Otmaro abbate et monachis ibidem deservientes in vestram trado dominationem habendi, vintendi, commutandi, cum domibus, aedificiis, casis, casalibus, mancipiis, servis, ancillis, acolabis, campis, pratis, pascuis, silvis, pecoribus, ortiferis, pumiferis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus adque inmobilibus, cum omnia adiacentia earum haec supernominata ecclesia et rectores eius habeant ad possidendum, et accipimus ab hac ecclesiam et abbate Otmaro vel eius monachis precium adtaxatum, hoc est auro et argento solidos LXX et cavallos V cum saumas et rufias et filtros, cum stradura sua ad nostrum iter ad Romam ambulandum. Et si Dominus voluerit, quod ad propriam revertissem, hoc quod dedi supernominata loca per eorum benefecia, qui ad illum monasterium deserviant, ut mihi in prestitum illas res concedant post meum vero discessum ipsas res ad monasterium sancti Galloni admelioratas revertant absque ulla contradictione vel minuatione manu vestita partibus meis vel heredum meorum cum Dei gratia et nostram successionem possedeant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut ullus heredum meorum vel postheredum vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartam a me factam temptare presumpserit sociante fisco multa conponat, id est auri libras quinque et argenti pondura decim coactus exsolvat, et ad ipsa casa Dei repetitione dupla restituat, et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat sed haec presens epistola firma et stabilis debeat perdurare omni tempore cum stibulatione subnixa Actum Babinchova monasterio, presentibus quorum hic signaculo contenuntur Signum Bietani, filia Rekinberti condam, qui hanc traditionem fieri adque firmare rogavit. † sig. Bebone comitis. † sig. Arnefrido abbatis. sig. Muningo teste, † sig. Erchanberto test. sig. Otto test. sig. Rihberto test. † sig. Buta test. sig. Rohberto test. sig. Blidgaero test. sig. Waloni test. sig. Amalrico test. Ego in Dei nomine Hiringus lector rogitus a Biatane anno III regnante Hiltrihho rege sub Carlomanno maioredomo et Bebone comite scripsi et subscripsi Notavi sub die quod fecit november dies VIIII