Daghilinda verkauft Güter in Gebhardswil(er).
Datierung: 744 08 30
Ausstellungsort: Gebhardswil(er)
In Christi nominem Anno tredecemo pos regnu domni nostri Dacopirti reges sub diem tertium kalandas setenbres scripsi ego Audo clericus roietus ad Daghilinda, que conmanit in Chiperatiwilare. Constat quod vindedisset et vindidit sub legedimo iure estrumintorum tivi ………. ti, sic volo tivi vindere et donare, concedere pro sirvicium tuum, quottidianis diebus inpindere ve .. dor, hoc est in fondo Ghipaerativilare casa, sola, orta, agra, prada, pomifferis, in silvis fructefferis, quantu ad ipsa adpirtenit, omnia ex omnibus ex entecru , quantu ad ipsa adpirtenit, estructum estrumintorum precium placedum adque fenidum in auro soledus XXX, qui in precium vindidor ad hemtoribus, et ipsam rem tradit imtori , ut neque per se neque per soposita persona nunc quae ssit vinturum. Et si quis, quot non credimus, aliquis alequando de heredis nostros contra hunc factum ire au temtare au inronpere voluerit solva iudici auri liieras III et cartola esta sua obteniad firmitatem aquiliani arcaciani leies stibolacionis, quia omnium cartarum adcommodat firmitatem Facta cartola estruminti in vigo Ghiperati sub presentia tistium, qui ab eo roieti sunt suscripturi vil signa facturi. Nodavi diem et regnum et tistes, qui suscrivere conrocaveron Signum Daghilindae, que hunc strumintum fieri rogavit. signum Baldoaldi tistis. segnum ...lonis tetis. signu Ascari testis. signum Landonis testis. segnu Zaeca. ni testis. segnu Quanzonis testis. Ego Audo clericus rogetus ad Daghilinda, escripsi hunc cartola et in testimonio suscripsi