Petto schenkt an St. Gallen Güter und Hörige in Glatt.
Datierung: 731/ 736 11 22
Ausstellungsort: Glatt
In Christi nomine Ego quidam Petto cogitavi Dei induidum vel divina retributionem vel pecadis meis veniam promirere, et ut mihi in fuduro mercis boni obiris adcrescat Propterea vernacula terre iuris mei in logo noncubantem, quod dicitur Clata, cum servis et ancellis, sic nomina eorum: Gondaharancum et homnia que posidit cum oxorem suam et filios et filias, et Rihfredum, sic similiter Winifredum, sic similiter Liuddulfum, sic similiter Causulfum, sic similiter Witonem cum sociis suis, vic nomina eorum escripta sunt quod ego Petto donavi ad sagrum sancti Gallonis pro remedium anime me et a sociis ibsius, cum agrus, cum pradus, cum silvis, cum aquis, cum omnia accesibus, cum omni mobilem aut inmobelem, cum filiis et filias, cum oves et bovis, cum is, quae ad obus vivendum pertinent Si quis vero, quod fudurum ese non gredo, si ego ebse aud ullus de eridibus meis vel ulla suposita presona, qui contra hanc donationem veneret aud agere temtaveret solvat in fesco aurum libras II et argentum pondira V et quod pedet vendicare non valeatsed presens ec ebistola omni tempore firma et inlisa permaniat cum extibulationem supnixa Actum in signe quod dicitur Glata villa publice Nodavi quod fici diem iovis X kal. dicembris Eorum ig signacula continuntur: Signum Petonis, qui hanc donationem fieri precebet. sig. Airici commedes germani eius. sig. Berterici commedes germani eius. sig. Pepones testes germani eius. sig. Lantfreti test. sig. Vultperti test. sig. Ungari test. Ego Selvester diagonus scripsi et in testimonio subscripsi