Rinulf schenkt an St. Gallen Güter und einen Hörigen in Bettenweiler.
Datierung: 735 06 27
In Christi nomine Ego Rinulfus cogitavi Dei intuitum vel divinam retributionem vel peccatorum meorum veniam promerere Propterea vernaculam iuris mei terram eam in loco nuncopanti, quod dicitur Petinvillare quantum mihi Deus donavit et parentis mei in hereditate dimiserunt, trado servum Allidulfum cum omnia mea, cum agris, cum pradis, cum campis, cum aquis, sum silvis, cum pumiferis trado de meo iure sancto Galloni ad possedendum, et postea, quidquid exinde facere volueris, vendendi, donandi, possedendi liberam in omnibus habeas potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire aut agere temptaverit, inprimis Dei iram incorrat et a communione corporis vel sacerdotum extranius sit et in fisco solvat auri libras duas et argenti pondera quinque et quod petit vendicare non valeat sed praesens haec carta omni tempore firma permaneat cum extipulatione subnixa Actum praesentibus quorum signacula continentur. Signum Rinolfi, qui hanc donationem fieri rogavit. sig. Ruodolfi. sig. Ascari. sig. Audonis. sig, Fredualdi. sig. Ariberti. sig. Svabonis. sig. Ludvaldi. sig. Suzcini. sig. Odpadi. sig. Eftegi. sig. Acconis. sig. Zilonis. sig. Ruodcoz. Notavi quod feci in mense iunio V. id. iulias in anno quinto Xmo regnante domno nostro Teoderico rege, supra Carulum maiorem domus. Ego quanquam peccator Silvester escripsi in Dei nomine, amen