Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 281

Gérard, abbé de Stavelot-Malmedy, et ses religieux reconnaissent que la dîme de Lantremange appartient à l'abbaye de Saint-Denis et à sa cour d’Oleye, sauf que celle-ci leur payera un cens annuel pour la dîme des cultures relevant du monastère de Malmedy.
Datierung: 1198

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Gerardus permissione Dei tam Stabulensis quam Malmundariensis abbas, Mauricius prior Malmundariensis totusque ejusdem monasterii conventus tam futuris quam praesentibus in perpetuum. Solent actiones humanae plus roboris et stabilitatis habere quae litterarum apicibus annotantur et sigilli munimine cum testimonio fidelium confirmantur. Eapropter praesenti cyrographo notum facimus, quod ecclesiae sancti Dionysii et praepositi ejus in Holleh jus suum recognovimus in Latremenges de decimis quas nos ibi habere credebamus, decepti sinistra relatione quorundam lites et discordiam inter nos et eos suscitantium. Nos autem, veritate diligentius inquisita, pro certo accepimus omnem decimam de Latremenges tam de nostris culturis quam aliorum ad sanctum Dionysium et curiam ejus in Hollech spectare. Quia vero decimae culturarum nostrarum in Latremenges, quas dicti sancti Deonysii ecclesia per centum annos et amplius possedit et de Malmundariensi movetur ecclesia, dabit nobis praepositus de Holleh singulis annis de illis decimis tantummodo XX den. Leodiensis monetae infra octo dies post nativitatem beati Joannis Baptistae, quam annuam pensionem quandiu nobis praepositus solvet, nihil aliud penitus ab eo vel a saepe dicta ecclesia exigemus. Si autem praeter voluntatem nostram retinere vel solvere nobis contradixerit, ad praefatas culturarum nostrarum decimas recurremus. Omnem igitur litigandi occasionem auferre de medio cupientes, nostro et ecclesiae Malmundariensis sigillo id ipsum confirmamus, subscriptis testibus de Malmundarieusi ecclesia qui haec viderunt et audierunt et pacem super hiis tractaverunt. Testes hujus rei sunt : Petrus praepositus, Nicolaus celarius, Philippus et caeteri fratres, Gerardus presbyter de Ah. Fastredus advocatus de Latremenges, Thomas villicus, Benedictus, Albericus, Joannes presbyter, Robertus miles de Olleh, Lambertus miles, Alardus villicus, Conradus, Roberlus forestarius. Actum est istud anno ab Incarnatione Domini M CXC VIII, indictione II, pontificatus domni Alberti Leodiensis episcopi tertio.