Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 274

Les monastères de Prüm et de Stavelot renouvellent leur traité de confraternité.
Datierung: 1187

Quia temporalium causarum negotia faciliter labuntur a presentium memoria, scriptis sunt confirmanda, ut posteritati futurae semper sint quasi presentia. Unde opere precium duximus fraternitatem inter Prumiensem aecclesiam et Stabulensem dudum habitam sed negligentia dissolutam renovare et stilo confirmationis roborare. Hujus autem fraternitatis formam sic assignamus. Si ex congregatione Stabulensis aecclesiae frater debitum universae carnis exsolverit, Prumienses ipsi persolvunt triginta missas cum totidem vigiliis in conventu et in capitolio ipso ordine Verba mea. Si aliquis fratrum estu alicujus culpae obligatus fuerit et presidium ecclesiae nostrae expetiverit, ipse eque ut fratribus nostris in Christo conpactis opem consilii et auxilii inpendemus et usque ad reconciliationem gremio consolationis fovere pia sollicitudine intendemus. Super hec autem offitia lotius karitatis omni aecclesiae devotissime inpendemus et [tam] spiritualia quam temporalia communia erunt. Actum anno Domini LXXX° VII°, sub abbatibus Erlebaldo Stabulensi et Gerardo Prumiensi.