Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 273

Thierry, archidiacre de Liège, ratifie la cession de l’église paroissiale de Stavelot avec ses chapelles faite par l’abbé Erlebald au chapitre de Stavelot.
Datierung: 1183

In nomine Patris et Fillii et Spiritus sancti, Theodericus Dei gratia Leodiensis ecclesiae archidyaconus sucessoribus suis et fratribus concilii Stabulensis presentibus et futuris. Opus pietatis et discretionis esse censemus eos qui in regimine ecclesiarum sunt constituti subjectorum non negligere curam, sed eorum diligentius providere utilitati, cum tempus postulat aut res. Ea propter significamus omnibus Christi fidelibus, quod domnus Erlebaldus Stabulensis abbas parrochialem ecclesiam Stabulensem cum capellis suis, Rona videlicet et altera Rona et Francorchamp, capitulo Stabulensi pro remedio anime sue ad usus fratrum Deo inibi servientium perpetuo possidendam contulit. Hujus nempe donationis potestatem domnus Alexander secundus venerabilis Leodiensis episcopus assensu nostro, consilio quoque archidiaconorum et peticione majoris ecclesie Leodiensis, eidem domno abbati concessit et scripto confirmavit, ea scilicet libertate, ut quicquid in vita sua de predicta ecclesia parrochiali et ejus redditibus ipse abbas ordinare vellet, auctoritate episcopali ratum et firmum haberetur, salvo tamen episcopi et archidiaconi jure. Nos itaque per omnia utilitati fratrum Stabulensium congratulantes devotionem, et donationem abbatis assensu et approbatione nostra confirmantes, successoribus nostris, quia legitima est, tenendam et observandam relinquimus. Statuimus ergo ut quoscumque sacerdotes sibi idoneos nobis et successoribus nostris fratres Stabulenses presentaverint de cura plebis responsuros, absque contradictione suscipiantur, et fratres Domino quiete servire et pro nobis et successoribus nostris et benefactoribus suis Dominum valeant liberius exorare. Et ut hec rata et inconvulsa in sempiternum permaneant et nulla oblivionis nube deleantur, sigillo nostro et testibus subter adnotatis hoc scriptum adversus omnem calumpniam et malignitatis actum communiri dignum estimavimus. Testes hii sunt : Albertus majoris ecclesie Leodiensis prepositus et archidiaconus, Bodulphus archidiaconos, Otto archidiaconus, Symon decanus, Heinricus abbas sancte Marie, Petrus de Moumale, Johannes de Colonia, Alardus cellerarius, Heinricus de Dungleberto; de fratribus vero concilii Stabulensis : Harduinus decanus, Alexis, Lambertus de Baldou, Reinnerus de Salmis, Waltherus de Monte sancti Martini, Fredericus de Tumbis, Bernuinus Theodericus de Braz, Francho de Oderanhes, Waltherus de Cherain, Waltherus vicharius Stabulensis, Johannes sacerdos, Arnulfus investitus de Malmundario. Julianus investitus de Marche scripsit. Actum est hoc anno dominice incarnationis . . LXXXIII°, indictione I, regnante Frederico imperatore, Rodulfo Leodii presulante, in Domino feliciter. Amen.