Alexandre II, évêque de Liège, concède, pour la célébration de son anniversaire, à Erlebald, abbé de Stavelot, et à ses successeurs, l’église de Saint-Sébastien à Stavelot, les deux Roanne et l’église de Francorchamps.
Dating: 1167 [avant le 6 août]
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Alexander secundus Dei gratia Leodiensis episcopus notum facio successoribus nostris et tam futuris quam presentibus, quod rogatu dilecti fratris nostri Erleboldi Stabulensis abbati precipueque respectu misericordie et substentationis fidelium ac Domino inibi servientium monachorum, consensu quoque immo consilio archidiaconorum et religiosorum virorum, concessi abbati Erleboldo et omnibus successoribus ejus ecclesiam parrochialem sancti Sebastiani que est in Stabulaus, duas quoque Ronas et ecclesiam de Francorchan, ila ut singulis annis in anniversario nostro solempnes vigilie et missa pro fidelibus defunctis ab universo conventu celebretur, ea scilicet conditione ut predictus dilectus frater noster Erleboldus abbas omnibus diebus quibus advixerit usufructum predictarum ecclesiarum recipiat, nullusque eum aliquo malignitatis actu aut majoris utilitatis obtentu super hoc inquietare presumat; quicquid autem ei in vita sua de predictis ecclesiis ad honorem Dei et utilitatem suam sive sustentationem fratrum ordinare placuerit, auctoritate Dei et nostra libere concedimus, salvo per omnia episcopali jure et archidiaconi. Quotienscumque autem sacerdotes idoneos concilio presentandos ipse abbas aut successores ejus archidiacono exibuerint, archidiaconus absque contradictione suscipiet, de cura plebis sibi responsuros ut abbas sive fratres Deo quiete servire atque pro prodecessoribus et successoribus nostris cunctisque benefactoribus suis Dominum valeant liberius exorare. Quod ut firmatum et ratum permaneat, neque ulla oblivionis nube aut mutatione temporum sive dierum malitia deleatur, presentis scripti monumentum sigilli nostri impressione et fidelium testimoniorum adibitione muniri voluimus, quorum videlicet testium ista sunt nomina : Phylippus majoris ecclesie prepositus et archidiaconus, Reinerus archidiaconus, Amalricus archidiaconus, Balduinus archidiaconus, Bruno archidiaconus, Theodericus archidiaconus, Rodulfus archidiaconus, Hubertus majoris ecclesie decanus, Drogo abbas sancti Jacobi, Everelinus abbas sancti Laurentii, Heinricus decanus sancti Pauli, Benedictus decanus sancti Johannis. Anno dominice incarnationis M° C° LX° VII. Actum feliciter in Christo. Amen.