L'empereur Frédéric Ier ordonne à Henri, comte de Limbourg, d’honorer l’abbé Wibald et de protéger son monastère de Stavelot.
Datierung: [1157, août]
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Heinrico de Lemburg gratiam suam et omne bonum.
Equum est et valde imperialem magnificentiam decet, ut personae quae imperio nostro promptiori devotione obsequntur et a nobis artius diligantur, et ab omnibus qui imperii nostri honorem diligunt, cum debita reverentia conserventur. Proinde industriam tuam attente monendo rogamus, ut fidelem nostrum Wibaldum Stabulensem abbatem, qui multum et diu in servitio nostro et imperii utilitatibus jam laboravit, honorare et diligere studeas et aecclesiam Stabulensem, cui preest, tueri et conservare non cesses, Interdicimus etiam tibi atque sub optentu gratiae nostrae precipimus, ne possessionibus eidem aecclesiae collatis a tuis antecessoribus aliquam violentiam inferas neque eam aliquo modo vexare attemptes, sciens procul dubio quod eadem aecclesia cum suis omnibus sub tutela et defensione imperii nostri constituta est; unde et quicunque eam leserit, nos offendit.