Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 226

L’abbé Wibald consulte les moines de Stavelot sur son intention de renoncer au gouvernement de leur monastère.
Datierung: [1150, décembre – 1151, avril]

Frater Wibaldas Dei gratia id quod est in aecclesia catholica, Roberto decano et ceteris Stabulensis ecclesie filiiis, spiritu consilii et fortitudinis abundare.

Deliberare cogimur de verbo et ad effectum rei perducere, quod sepe in conventu vestro tractasse nos recolit vestra fraternitas, videlicet quod duobus monasteriis tam longe distantibus, tam amplae possessionis et familiae preesse nequaquam sufficimus, licet a magistris aecclesiarum et a domino nostro rege serenissimo clementer permittamur. Quanta enim malitia temporibus istis increverit, quando nec per ecclesiasticam nec per secularem justiciam adjuvamur, miserabilis vexatio, quae cotidianis rapinis et incursionibus monasterium vestrum dissipat et affligit, experientiam vestram crudelibus documentis intelligere fecerunt. Set sicut ad regimen Corbeiensis monasterii precipiti ambitione non declinavimus, set post divinam per electionis canonicae titulum vocationem, vestra in omnibus auctoritate, consilio et ordinatione usi fuimus, ita nunc rerum difficultates et pericula sollicite pensantes, et tanto ponderi penitus succumbentes, ad consuetum vestri consilii oraculum refugimus, nullo modo dubitantes, quin hoc, quod in re tam ancipiti et a nostrae optionis capacitate tam remota nobis a vestre fraternitatis unanimitate fuerit injunctum, a divina sit misericordia et dispensatione procuratum. Absit autem a pietate cordium vestrorum, ut credatis, nos in has cogitationes aut ira impellente vel motu cogente aut alicujus laboris suffugio suadente repente incidisse, cum divina judicia in his multa mentis contritione formidemus et hominum sententias et clamores nonnichil metuamus; et si nos duplicate dignitatis gradus delectatio titillaret, palam tamen sit omnibus recte considerantibus, quod et morum et possessionum inreparabilia detrimenta in procuratione tam remotarum et tam grandium rerum cotidie suscipiamus. Exitus autem noster a vobis, qui visus est quibusdam perturbatus et repentinus, longe ante fuerat provisus, et propter quasdam vociferationes, quae a Corbeiensi monasterio nos molestabant, necessarius, cum anima nostra turbata esset valde in rebus vestris, non propter alicujus verbi commotionem, set propter totius terrae per cedes, per incendia, per rapinas, assiduam vastationem; et tacitam esse oportuit nostram egressionem propter afflicti populi reclamationes et retentiones inportunas, et propter magnorum et multorum latronum omnia fere itinera obsidentium insidias. Valete et in hac matris vestre cansa sancti Spiritus assit vobis gratia.