Le roi Conrad III promet à Henri, évêque de Liège, de le venger de ceux qui l’oppriment, et lui ordonne de ne rien entreprendre contre l’abbaye de Stavelot, en haine de Henri de Laroche, avoué de ce monastère.
Datierung: [1150, vers le commencement de décembre]
Conradus Dei gratia Romanorum rex Heinrico venerabili Leodiensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
Pervenit ad nos clamor Stabulensis aecclesiae dolentis et conquerentis, quod ecclesia tua impie a quibusdam tyrannis vastetur et persona tua novis et inauditis modis ab his, qui fidelitatem tibi juraverant, vexetur. Confidimus autem de protectione divina, quae nos sanos et incolumes et inimicorum nostrorum victores esse facit, quod consilio et judicio principum hanc contumeliam digna animadversione in brevi tempore vindicabimus. Preterea suggestum nobis est, quod propter odium Heinrici de Rupe, qui est advocatus Stabulensis aecclesiae, tam tu quam tui incendia et rapinas in bonis ejusdem aecclesiae facere disposueris, cum eadem bona in tantum sint ab advocati servitio libera, ut nullam in eis portionem vel de justis pensionibus vel de legum compositionibus accipiat. Et quoniam eandem aecclesiam ledere non solum contra regiam majestatem est, set eciam contra tui ordinis sanctitatem et contra omnem tam divini quam humani juris equitatem, mandamus sollertiae tue et sub optentu gratiae nostrae precipimus, ut te et tuos a lesione et gravamine predictae aecclesiae contineas, sciturus quod, si aliter presumptum fuerit, justa indignationis nostrae ultione non carebit.