Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 192

Wibald, abbé de Stavelot, supplie Henri II, évêque de Liège, de réprimer Eustache, usurpateur de Tourinne.
Datierung: [1147 10]

Reverendo patri suo et domino Henrico sanctae Leodiensis ecclesiae venerabili episcopo frater Wibaldus Die gratia Stabulensis aecclesiae servus devotas orationes et devotum servitium.

Fratres nostri et filii, Stabulenses monachi, vestrae sanctitatis servi detulerunt ad nos gravem querimoniam, pro eo quod Eustachius homo vester et parrochianus villam Tornines, que ad cotidianam prebendam fratrum pertinet, invasit et ejusdem ville reditus, qui in mensa fratrum cotidie serviunt, violenter abstulit. Notum autem vobis esse non dubitamus qualiter eandem villam judicio et justicia dictante recepimus, et eam per multa jam tempora in libera possessione nostra tenuimus et quiete ordinavimus, et ad usus fratrum nostrorum, prout monasterii oportunitas poscebat, reditus universos aptavimus; sed et decimationem et alia, quae hinc inde distracta erant, cum magno labore recollegimus. Et eramus possidentes tunc, quando domnus papa signum sanctae crucis nobis inposuit, ut super paganos trans Albim in expeditionem moveremur, ac personam nostram et nostra omnia sub protectionem beati Petri et suam suscepit; intra quod tempus predictam villam non absque sacrilegio idem Eustachius invasit. Unde animo provoluti ad pedes vestrae magnitudinis, discretionem vestram obnixe rogamus, ut predictum Eustachium, qui vester specialis et tamquam domesticus ac familiaris homo est ab hac temeritate compescatis; et sinite, ut hanc gratiam vobis potius quam domno pape debeamus, qui ad partes Lotharingiae in proximo venturus est. Multa mala sunt in episcopatu vestro, quae tam generaliter a diebus antiquis ibi audita non sunt; set hoc malum de facili potestis comprimere, nec patiamini in tempore vestri sacerdotii confundi fasque nefasque. Mementote quod inter primos priores matris nostrae, Leodiensis ecclesiae apparere et annumerari debemus tam per ordinationis nostrae tempus et locum quam per aetatem, et eidem matri nostrae in omni oportunitate sua humiliter ac fideliter servivimus, et hoc ipsum usque in finem facere parati sumus et desideramus. Mementote etiam, quod pro justicia de Tornines facienda domnus papa Honorius episcopo Alexandro scripsit ; quod domnus papa Innocentius domno Alberoni viva voce precepit, semel apud Oliventum juxta Melphim civitatem, secundo Romae in concilio tercio per litteras suas quas nos ei in plena synodo Leodii presentavinius, nec ipse carni et sanguini parcere potuit, cum tamen de negligentia tantam a Deo penam susceperit, ut postea in episcopatu suo et honore nunquam in pace et quiete vixerit.