Les religieux de Corbie remercient leurs frères de Stavelot de leur avoir procuré un abbé tel que Wibald, et les invitent à s’unir à eux pour former une association spirituelle.
Datierung: 1147 07 ?
Dilectis et semper diligendis dominis et fratribus, sanctae Stabulensis ecclesiae filiis, fratres Corbeienses intimam dilectionem verae fraternitatis et devotissimum munus assiduae orationis.
In hoc cognovimus, reverendi patres et domini, quod karitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, quia fratres et proximos vestros, nos scilicet, in tantum dilexistis, in tantum laboribus et tribulationibus nostris compassi estis, ut quod carius inter vos et melius habuistis, nobiscum participaveritis; et eum, qui noverat inter vos sanare contritos corde et alligare contritiones eorum, in tempore tribulationis nostrae, ut et nostrae, ut et nostris calamitatibus subveniret, ad nos, multo desiderio adventum ejus expectantes miseretis. Unde immensas gratiarum actiones vestrae bonitati referimus. Et eundem dilectissimum patrem et dominum nostrum strenue pro ecclesia nostra laborare et multos in ea labores industria sua, sicut fortis armatus qui custodit atrium suum, jam evicisse, plures adhuc si vixerit evicturum, vobis jocunde et memoriter cum gratiarum actione enarramus et, ut in his vestra fraternitas nobis congratuletur, obsecramus. Siquidem conventum nostrum, qui jam a multis retro temporibus dissensione non parva laboraverat atque in multis locis eadem agente discordia dispersus erat, in fraternam pacem atque in claustrum sicut pius pastor revocavit, et que in ordine nostro dilapsa erant, attento studio reformavit, ut jam illud antiquum decus, illam solidam nostrae religionis observantiam reflorescere videamus et nostram Corbeiam in vera sua ymagine recognoscamus. Preterea possessiones, quas Heinricus ille, quem venerabilis legatus apostolicae sedis domnus Thomas cardinalis judicio Spiritus sancti canonice deposuit, alienaverat, quae c fere mansos bonae ac fertilis terrae excedebant, ad integrum recollegit ut utilitatibus monasterii restituit. Pro hujusmodi beneficiis et aliis similibus vel majoribus, quae adhuc ab eo speramus, Deo et vobis tanti patris largitoribus gratias referimus. Quem in tempore quidem electionis suae propter spem et bonam famam dileximus, nunc autem propter rem et collata in nos beneficia, ut virum omni dilectione dignum, unanimi et intima devotione diligimus. Audivimus a dilecto fratre nostro Heinrico, presentium latore, et a domno Waltero, tunc temporis nostro priore, et a preposito fratre Reinhero, quod eos per aliquot dies morantes apud vos benigne et honeste tractaveritis, et eis inter alias humanitates fraternitatem et societatem inter vos, quemadmodum uni de vobis, concesseritis. Super his quoque gratias vestrae benignitati referimus. Verbum vero de quo et nos vobis scripsimus, et ipsi vobiscum tractaverunt, verbum, inquam, ejusdem fraternitatis et societatis, ut videlicet vestra et nostra sit uns in Christo ecclesia, inter nos unanimiter convenimus, et quatinus id ipsum vestrae unanimitati placeat, obnixe rogamus. Hanc unitionem duarum ecclesiarum per dilectum dominum et patrem nostrum fieri exoptamus; vobisque per eum debita fraternitatis secundum nostram consuetudinem promittimus, ita ut nos vicissim a vobis debita fraternitatis secundum vestram consuetudinem recipiamus, et si quis preterea fratrum de alterutra ecclesia propter vitia sua ejectus fuerit, usque ad reconciliationem suam ab alterutra ecclesia materne confoveatur et conservetur.