Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 186

Les moines de Stavelot félicitent leurs confrères de Corbie de ce qu’ils ont obtenu Wibald pour leur supérieur et leur recommandent de l‘honorer.
Datierung: [1146 fin – 1147 commencement]

Reverendissimis in Christo patribus suis et dominis Walthero Corbeiensi venerabili priori, Adelberto praeposito omnique ejusdem ecclesiae sancto conventui frater Robertus Stabulensis ecclesiae decanus, Simon praepositus, humilisque eodem in loco grex Christo militans, totius devotionis et orationum promtissimum munus. Acceptis et perlectis litteris, quas parvitati nostrae per fratres nostros vestra transmisit pietas, spirituali gaudium admodum gavisi sumus, in hoc potissimum, quod margarita illa coelesti munere peroptima, quae de thesauris ecclesiae nostrae hactenus vix ulli negotiatori fuerat exposita, vobis tandem fulgoris sui radiis pretiosissima comparuit. Qui nitor illius, cujus aspectus est salubris et jucundissimus, vestris etiam condigne innotuit et complacuit obtutibus, sive quia Deo ordinante de propria communis, de nostra jam vestra et nostra facta est, quam studiose foveri, quam diligenter haberi et teneri debeat, vestra melius novit eruditio. Et licet de benignitatis vestrae mansuetudine ac suavitatis dulcedine non modicum confidamus, tamen quia multum ei debemus, quem sincere et pure diligimus, per Deum, quo nihil sublimius, per caritatem fraternam, qua nihil hoc in mundo est altius, supplicamus, ut eum, qui nostris utilitatibus propter vos ad horam subtractus est et vestrae fidei commissus, condigno habeatis honore, quatenus erga curam suscepti regiminis eo libentius desudet, quo vos ad sustentandas manus Moysi humeros supposueritis liberius. In hoc cum Amalechite facile superari poterunt hostes utriusque ecclesiae, vestrae scilicet et nostrae.