Conrad III, roi des Romains, mande au doyen Robert, aux moines, aux officiers et aux vassaux de Stavelot qu’il a confié l’administration du monastère de Corbie à leur abbé Wibald.
Dating: 1146 après 12 11
Counradus Dei gratia Romanorum rex Ruperto Stabulensi decano et ceteris fratribus, ministerialibus quoque ac toti familiae ejusdem ecclesiae gratiam suam et omne bonum.
Sicut divina ordinavit providentia, juxta fidelium nostrorum consilium, ad petitionem Corbeiensis ecclesiae fidelem nostrum Wibaldum abbatem vestrum, retenta vestra provisione et cura, quam prius habuerat, monasterio Corbeiensi praefecimus. Et quia ex hoc, ut speramus et volumus, maxima ecclesiae utilitas provenire potest, universitatem vestram per praesentia scripta attente monendo rogamus, quatenus absentiam ejus, regno quidem necessariam et nobis non inutilem, patienter supportetis et in ecclesiae vestrae oportunitatibus, si qua graviora emerserint, piae sollicitudinis operam studiose impendatis. Quod si in aliquibus nostrum adjutorium vobis fuerit necessarium, sicut hactenus semper vobis fuimus propitii, ita nunc maxime nos semper clementes habebitis.