Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 183

Wibald, abbé de Stavelot, fait connaître dans quelles circonstances et sous quelles conditions il a cédé à Raoul de Comblain et à sa femme Ide, les dîmes de Comblain appartenant au vestiaire des moines de Malmedy.
Datierung: 1146 10 11
Ausstellungsort: Malmedy

In nomine sancte et individue Trinitatis. Wiboldus Die gratia Stabulensis abbas successoribus suis in perpetuum. Utiliter multum et provide conscribuntur ea que a nobis de possessionibus monasterii nostri geruntur, ut videlicet reditus et possessiones statuto tempore sine diminutione solvantur, et in singulis quibusque rebus quid, qua utilitate poscente, vel qua necessitate cogente actum sit, a posteris nostris non ignoretur. Noverint igitur omnes ecclesie nostre nostrique fideles, quod decimacio ecclesie de Comblenz, que ad vestiarium fratrum nostrorum Malmundarii pertinet, data fuit a predecessoribus nostris in pactum pro VI libris leodiensis monete exinde per singulos anno persolvendis, sicque Macharius de Seniaces possedit eam post Warnerum patrem suum usque in finem vite sue. Quo defuncto, voluimus ipsam decimationem, quoniam dampnose locata erat, ad commodum fratrum per manum nostram ordinare. Ceterum propter malitiam temporis que in diebus nostris nimium superhabundavit, et propter constitutionem pacti nostris predecessoribus confirmati, hoc ad effectum perducere non valentes, parati fuimus reddere prefatam decimationem sub predicta pensione Nicholao prenominati Macharii filio. Verum ipse, accepta non parva pecunia a Radulfo de Comblenz, volens et sponte sua designavit in manu nostra, et abdicanda exfestucavit hoc quod hereditarium ei a patre in ejusdem decimationis pacto fuerat. Nos igitur, acceptis ab eodem Radulfo VI libris denarium qui, sicut apud nos omnium pactorum justicia est, nobis pro cognitione proprietarii juris nostri et pro investitura possessionis sue sub pacto dati sunt, concessimus ac dedimus eidem Radulfo et uxori ejus Ide omnem decimationem de ecclesia de Comblenz, sicut eam tenuit Warnerus et Macharius, sub annua pactione, ita videlicet ut in dominica que diem sacram Pentecostes proxime precedit VI libras denariorum leodiensis monete persolvant, et quamdiu ambo vixerint censumque predictum villico de Comblenz per singulos annos prefixa die solverint, absque ullius inquietatione possideant. Defunctis vero utrisque, nullus eandem possessionem optinebit, nisi uxorem de ministerialibus ecclesie habuerit et VI libras de abbatis investitura persolverit. Quod si prenominata die totum censum solvere neglexerint, tunc a villico de Comblenz, quicumque pro tempore fuerit, per continuum triduum vocati. . . ejusdem curtis indicati, possessionem et jus hereditatis de cetero sine spe recuperationis amittant; quod si villicus exigere et indicare supersederit, tunc possessor ab ipso abbate vocatus per ministeriales judicabitur, datis ad singulas vocationes parvissimi temporis indutiis, scilicet propter vestimenta fratrum emenda et propter constitutionem hujus pacti. Obeunte vero omni possessore, investitura in capitolio Malmundarii dabitur, pro qua habebit abbas sex libras denariorum et fratres amam vini. Actum est publice in monasterio Malmundario V idus octobris in martyrio Nigasii, Quirini et Scuuiculi, anno ab incarnatione Domini M°C°XL°VI°, indictione Xa, anno regni domni Cunradi regis VIIII, presente domno Wiboldo. Hujus rei testes sunt : Albertus decanus, Anselmus prepositus, Erleboldus custos Stabulensis, Bouo portarius, et ceteri fratres; de clericis : Poppo de Seniaces; de laicis : Francho villicus Malmundariensis, Hillinus de Alrimunt, Phylippus, Johannes, Alardus de Lernov, Warnerus de Tresonia, Lietbertus de Wallauia, at alii multi.