Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 181

Les moines de Stavelot cèdent viagèrement à leur abbé Wibald les terres de Bogny et de Germigny.
Datierung: 1146 03 13 – 04 19
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Reverendo patri suo et domno Wiboldo venerabili Stabulensi ecclesie abbati, tota ejusdem cenobii congregatio in perpetuum. Sicut necessarium est ea que a potentioribus traduntur firmis privilegiorum monimentis roborari, ita nichilominus constat esse utillimum, si vel quod a subditis suis prelatis aut majoribus conceditur certis quibusdam signorum attestationibus confirmetur, non quod viri religiosi sua umquam concessa immutare velint vel debeant, sed ne posterorum oblivio aut ignorantia predecessorum instituta tempore aliquo immutare presumat. Notum itaque esse volumus tam futuris quam presentibus ecclesie nostre fratribus, quod duo predia nostra scilicet Boniacum atque Germiniacum, jam a longis retro temporibus non solum nobis inutilia, sed etiam gravissimis sumptibus dampnosa, tibi, reverende pater Wibalde, unanimi consensu et concordi benivolentia in perpetuum concessimus, ita videlicet ut toto vite tue tempore in quocumque statu sis, id est sive aci aliam sedem promovearis sive a nostro (quod absit) regimine liber fueris, et ut absolute dicamus, sive abbas dicaris vel non, iisdem prediis cum omnibus pertinentiis suis et fructu libere deinceps utaris ac fruaris, nullum inde nobis debitum persolvens ac defectum supplens, quin potius omnia ad te tamquam ad proprium possessorem et dominum conferantur. Et licet de tua fide et pio erga nos et nostra desiderio nichil umquam dubitaverimus, tamen ad preposite cautele ampliorem sollicitudinem ante omnia et super omnia observari a te volumus, et omnino interdicimus ne umquam ipsas possessiones aut predia distrahere, alienare, oppignorare vel deteriorare tibi liceat, neque aliquando ibidem homines alterius professionis vel ordinis constituere vel locum ad habitandum concedere, sed te, vita decedente, libere cum omni integritate sua omnibusque acquisitis et in jus atque ordinationem nostram sive successorum nostrorum fratrum videlicet hujus ecclesie revertentur, Bouiniacum scilicet in manum vestiarii ad quam prius pertinebat, Germiniacum vero ad usus et dominationem fratrum omnium. Ut autem hujus nostre traditionis confirmatio integra omni vita sua permaneat, presentem paginam sigilli ecclesie nostre impressione insigniri fecimus et omnium nostrum qui hoc et fecimus subter annotari fecimus. Actum publice in capitulo Stabulaus anno dominice incarnationis M°C°XL°VI°, indictione VIII, regnante domno Cuonrado Romanorum rege II°, anno regni ejus VIIII, ordinationis autem domni abbatis Wiboldi XV, in Christo feliciter. Amen. Ego Robertus prior subscripsi. Signum Warneri. Signum Roberti, Radulfi, Emmonis, Anselmi, Heinrici, Gisleberti, Hillini.