Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 180

Titre de la translation des reliques de saint Alexandre avec d’autres reliques dans une tête d’argent exécutée par ordre de l’abbé Wibald.
Datierung: 1145 04 13

Anno dominice incarnationis XLV°, XIX° kal. maii feria sexta in qua tunc occurrit Parasceve , translate sunt domno Wibaldo venerabili Stabulensi abbate, reliquie beati Alexandri martiris atque pontificis qui quintus a beato Petro romanam rexit ecclesiam, scilicet cella illa teste capitis cum aliqua parte vestimenti sanguine ejus intincta, de loco in quo antiquitus a venerabilibus abbatisbus recondite fuerant, et in capite argenteo quod ipse dompnus abbas Wilbaldus ad easdem reliquias reponendas fabricari jusserat, vaenerabiliter sunt relocate et recondite. Reposite sunt etiam cum eisdem reliquiis et alie reliquie que simul cum hiis invente sunt, que omnes in hoc scripto continentur. Scilicet de lapide in quo stetit Dominus quando baptizatus est; de barba sancti Petri; de corpore s. Agapiti martiris; de corpore sancti Crispini martiris; de mensa Domini; de spongia Domini; de sepulcro Domini; de lapide super quem Dominus stetit quando celos ascendit; de corporibus sanctorum Maurorum vel sanctorum Thebeorum et sanctarum virginium XI milium, et de sepulcris primorum sanctorum.