Rodolphe, abbé de Malmedy, concède à Richer, chanoine de Saint-Denis, à Liège, une partie du mont de Sclessin, à charge d’un cens annuel.
Datierung: 1092
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus, quod ego Rodulfus, abbas sancti Petri sanctique Remacli in Malmundario, de terra quam ecclesia ejusdem sancti Petri sanctique Remacli habet in villa de Sclacyns partem montis secundum quod limites ibidem positi disterminant in hereditatem concessi Ryciero canonico sancti Dyonisii. Mons autem ille asper erat et incultus, nulla quidem utilitate proficuus; quem idem Richerus considerans habilem ad excolendum speransque saluti sue profuturum, si quod omnibus erat infructuosum in usum converteret multorum, tam ipsius ecclesie cui locus appendet, quam suorum quoque posterorum, obtinuit apud me, ut ejusdem montis partem, ut supra dictum est, in quem vellet usum excolendam susciperet do manu prepositi mei Widerici et villici mei de Sclacyns, scabinorum statuente juditio et universo consentiente placito; eo videlicet pacto, ut si singulis annis in die sancti Remigii IIII sol. et I den. solvisset, liber ab omni responsione permaneret; si vero de censu supersedisset, II sol. in emendatione, nisi misericordia preveniente, persolveret et sua ut prius stabiliter teneret. Eo vero hereditatis jure terram illam adquisivit atque suscepit, ut quamdiu viveret in manu sua eam teneret, post obitum vero suum decanus de sancto Dyonisio quicumque foret, ut quisque succederet, eodem jure quo ipse tenuerat obtineret, ita tamen ut quantum census est unusquisque pro redemptione persolveret. Hec autem traditio ut stabilior esset, manu mea renovata est eidem Richero in capitolio sancti Petri sanctique Remacli in Malmundario, assidente toto cetu fratrum et collaudante; quam traditionem si quis violare presumpserit, partem habeat cum Juda traditore sitque anathema maranatha. Quicquid vero supra dictum est, ut omnimodis inconvulsum permaneret, proprio sigillo confirmavi. Hujus traditionis testes sunt: Drogo decanus, Harduinus, Albertus, Bernoldus, Phannerus, Andreas, Johannes, Gondolfus, Dodo, Elbertus, Wedericus, Robertus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis MXC°, indictione XV, Heinrico imperatore augusto, Oberto episcopo Leodiensi.