Frédéric, duc de Lotharingie, cède à l’église de Stavelot l’alleu de Sprimont.
Datierung: 1067 08 30
In nomine Domini. Noverint tam presentes quam futuri quod ego Dei gratia dux Fredericus et Stabulensis advocatus, mortua Gerberca uxore mea, tradidi ad altare sancti Petri at sancti Remacli ecclesiam de Sprimont et allodium quoddam Genape, quod ex parte ipsius defuncte nostri juris erat. Dedi autem ecclesie allodium de Sprimont pro XXX libris in vademonium unde conjugis defuncte necessaria prosecutus sum exequiarum. Cumque allodium Genape mutlis existentibus causis tam cito non possem solidare et ipse disposuissem iter meum Romam accelerare, iterum super allodium Sprimont LX marcas accepi, et admonitus de priori allodio Genape, ne de non solidata traditione in ecclesiam advocationis mee peccarem, tradidi Sprimont pro Genape in fidei manus ad opus ecclesie, si autem in itinere mortuus aut reversus Genape ecclesie non solidarem et mutuata non restituerem. Fidei manus hii sunt : Tiezelinus et Albricus de Braz, Adelardus de Hanme ; fidejussores hii sunt : Francho frater Albrici , Warnerus filius Wazelini; testes vero hii sunt : Adelardus de Liesen, Helfridus de Aluenz, comes Otto de Los , Erleboldus de Molis , Thibaldus de Longo prato, Rodericus de Contere, Fastradus filius Wazelini de Boelauille, Rabodo de Clauires, Guntranus de Summe. Reversus autem a Roma, cum allodium Genape libere non possem ecclesie solidare pro illo et pro summa pecunie accepte, immo pro remedio anime mee conjugisque defuncte, pro loco etiam sepulture mee, tradidi Sprimont ipsi ecclesie et fratribus perpetuo jure tenendum in manus advocati Adelardi de Liesen. Cujus traditionis testes sunt : Albertus comes de Namuco, frater ejus Heinricus, Balduinus de Sarto, Elbertus de Olnon, Rofridus de Daueles, Waltherus frater ejus, Goderannus de Dauels, Boso et Widricus de Breis, Albricus de Monte, Stepelinus de Malisoil, Francho de Argeon, Haruicus de Laiz, Adelardus de Vrcismonti et filius ejus Boso, Tiezelinus de Vrcismunt , Lambertus de Hubin, Albricus de Braz et frater ejus Franco, Stephanus de Fais, Erleboldus de Molins. Acta sunt hec anno incarnationis dominice MLXVII, indictione V, III kal. septemb., Heinrico IIII imperatore, Tiethuinno Leodiensium presule, Tyederico Stabulensi presente, Deo autem per secula regnante.