Le monastère de Stavelot, en exécution des dernières volontés du duc Frédéric, est mis en possession de l’alleu de Sprimont que ce prince lui avait engagé précédemment.
Datierung: 1067 08 30
In nomine Domini. Noverint presentes et futuri saeculi a fideles, quod dux Fredericus, mortua uxore sua Gerberca|, tradidit ad altare sancti Petri et sancti Remacli in Stabulau aecclesiam de Sprismont et allodium quoddam Genape, quod ex | parte ipsius conjugis defunctae sui juris erat. Dedit autem aecclesiae allodium de Sprismont pro triginta libris in vadimonium, | undae conjugis defunctae necessaria prosecutus est exequiarum. Cumque non posset allodium Genape aecclesiae solidare et ipse | disposuisset iter suum Romam accelerare, iterum super allodium Sprismont LX marcas accepit, et admonitus de priori allodio | Genape, ne de non solidata traditione in aecclesiam peccaret, statuit ut allodium Sprismonte pro illo in fidei manus aecclesiae traderet, | si tamen aut ipse aut successor suus Genape ecclesiae non solidaret et mutuata non restitueret. De qua re fidei manus | hi sunt : Tiezelinus et Albricus de Braz, Adelardus de Ham; fidejussores hi sunt : Franco frater Albrici | de Braz, Warnerus filius Wazelini ; testes vero hii sunt : Adelardus de Liezen, Helfridus de Aluenz, comes Otto de Loz, Erleboldus de Molins, Tietbaldus de Longo prato, Rodericus de Contere, Fastradus filius | Wazelini de Boclenville, Ratbodo de Clavieres, Gontrannus de Summe. Reversus autem a Roma, cum infirmatus | visitaretur ab abbate Theoderico et fratribus et sibi locum sepulturae juxta conjugem petisset in predicta aecclesia Stabulensi, | constituit ut allodium predictum Sprismont fidei manus pro remedio animae suae traderent et solidarent jure perpetuo aecclesiae. | Quod et fecerunt in manus Adelardi advocati de Liezen. Cujus traditionis testes hii sunt : Albertus comes de Namuco | et frater ejus Heinricus, Balduinus de Sarto, Elbertus de Olnon, Rolfridus de Daueles et Walterus frater ejus, Goderannus de Daueles, | Boso et Widricus de Breus, Roricus cum barba, Albricus de Monte, Stepelinus de Malisoil, Franco de Argeon, Adelardus | de Ureismont et filius ejus Boso, Thiezelinus de Urcismont, Lambertus de Hubin, Albricus de Braz et frater ejus Franco , | Stephanus de Fals, Erleboldus de Molins, Heinricus Bauwariensis . Acta est donatio anno incarnati Verbi MXLVII°, | indictione V°, III kalend. Septembris, Heinrico IIII° imperante, Thietduino Leodiensium presule, Theoderico abbate, Domino Deo per saecula regnante.