Le pape Léon IX confirme les possessions des monastères de Stavelot et de Malmedy et règle l’élection de leur abbé commun.
Datierung: 1049 09 03
Ausstellungsort: Mayence
LEO EPISCOPUS SERVORUM DIE THEODERICO | religioso abbati venerabilis monasterii sancti Petri sanctique Remagli Stabelao positi suisque successoribus in perpetuum. Tunc summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini prospectus amore dinoscitur prefulgere, si in adquirendis Dei laudibus sui impensius studeat | laboris exhibere certamen, ob hoc nos debita ejusdem apostolicae pastoralis compellit sollicitudinis cura, ut quae ad stabilienda piorum pertiuere disnoscuntur locorum, ubertim promulgare et apostolicae institutionis censura debeamus confirmare. Igitur quia postulasti, frater, a nobis quatinus monasteria a venerabili patre Remaglo constructa id est Stabolaus et Malmundarium sita in saltu Arduennensi in honore sancti Petri apostolorum principis privilegio nostrae auctoritatis muniremus, et quia justa visa et nobis petitio tua |, assensum tibi per hujus nostri privilegii constitutum prebemus et roboramus apostolica auctoritate secundum praecepta regum et imperatorum in presentia nostri relecta. Ratum itaque | decernimus quicquid debet primus constructor locorum Sigibertus videlicet rex Francorum, qui Germiniacum in pago Remensi et molendina duo sub uno tecto super Suppia et | vineam cum vinitore in Bethereo et thelonia que ad portum Vetraria sunt super fluvios Taunaco et Itta, et portum qui dicitur Sellis et vogatium super fluvium Ligerim, ipsi adhuc | viventi sancio Remaclo tradidit. Eadem quoque firmitate vigoramus acta et instituta regum Chlodouei, Dagoberti, Childerici, Theoderici, qui eadem preceptis suis confirmarunt, | aliaque perplura addiderunt, necnon imperatorum Karoli, Ludouici, Loiharii et trium Ottonum, Heinrici etiam primi et secundi et tertii augustorum, qui constructores et defensores fuere locorum | ipsorum, et quicquid de terminis et immunitate leuguae in eorum preceptis continetur, stabile esse judicamus. Concambia etiam quae facia sunt de Luchensengeis et Astelebrunna | sive etiam quae a christianis hominibus pro salute animarum suarum ad ipsa monasteria collata sunt et condonata : a Fretherico comite Ferieres et Canses, a Fretherico duce | Sprismont allodium cum ecclesia et quaecumque ab inicio constructionis locorum usque in presens eorum manet et in posterum concedenda sunt, ut firma stabilitate perpetuoque jure | inconvulsa permaneant, decernimus et confirmamus. Nullum habeant advocatum nisi unum et alterum ab ipso, qui uterque bannum advocatiae ab imperatore accipiat, nec secundum | predictorum precepta imperatorum quisquam eorum presumat, aut in villis vel possessionibus quae ad ipsa monasteria respicere videntur placita tenere, mansuras aut precarias facere,| redibitiones vel freda exigere, parafredos sumere, vel cuiquam violentiam inferre sine permissu abbatis et voluntate, nullique personae cujuscumque dignitatis sit vel ordinis, ipsam abba|tiam liceat unquam in beneficium vel concambium accipere. Quod si quis, quod absit haec omnia temptaverit infirmare, beati Petri nostraque auctoritate eum aeterno percutimus anathemate . I Praeterea sancimus sicut ab ipsis imperatoribus est diffinitum, ut defuncto per successionem abbate , utrimque in unum e duobus monasteriis confluentibus monachis, habeant | sine simulatione, sine exceptione personae, sine respectu pecuniae, secundum sancti Benedicti regulam abbatem eligendi liberrimam optionem, ea tamen preponderante ratione cum | Malmundriensium pace, ut quia beatus Remaglus utriusque monasterii constructor et Tungrensium antea episcopus et pastor maluit in altero eorum, id est Staubulaus, locum sepulturae| sibi eligere, ipsi primam electionis obtineant vicem, si apud eos melior meritis et probabilior inveniatur : si autem non illic sed Malmundarii melior repperiatur, utrique loco | preficiendus ab eo potius quam ab externis assumtus intromittatur. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit his quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictorum | monasteriorum statuta sunt refragare, aut haec in quoquam transgredi, hunc a liminibus sanctae matris aecclesiae segregamus, atque cum Jhuda traditore Domini nostri Jhesu Christi et cum | diabolo et angelis ejus aeternis incendiis concremandum deputamus. At vero qui pio intuitu observator et custos extiterit hujus nostri apostolici constituti ad cultum Dei | respicientis, benedictionis gratiam et misericordiam a misericorde Deo nostro mutlipliciter consequatur et vitae aeternae participes effici mereatur.
Data Maguntiae III° nonas septembre per manus Petri diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno domni Leonis noni pape I°, indictione III°. (L. M.)