Un noble nommé Norbert donne au monastère de Stavelot vingt bonniers de terre à Dottinga sur la Sûre, en échange de seize bonniers à Hosinga, dans le comté de Bastogne
Datierung: 968 02 13
Ausstellungsort: Stavelot
Si quis de rebus ecclesie commutationem sibi facere voluerit, per cartarum descriptionem necesse est firmarhe, ut postmodum inconvulsum permanere possit. Noverit enim tam presentes quam futuri, quia quidam nobilis nomine Norbertus, adiens venerabilem abbatem Werinfridum monasterio Stabulaus, petiit ut de terra sancti Petri et sancti Remacli quandam commutationem sibi facere licuisset. Quod et factum est. Dedit itaque idem predictus Norbertus ad altare ejusdem ecclesie de predio suo XX bonuaria juxta fluvium Sura in locum qui dicitur Dottinga quod erat de allodo Perroith, inter hos confines : ex una parte Frederici ducis, ex alia Rodulfi, ex altera Gundulfi et Wizelini. Econtra dedit ei prescriptus abba cum consensu monachorum, presente Bernulfo qui advocatus vicem comitis Gotzilonis agit, XVI bonuaria super fluvium Alsoncia in loco qui dicitur Hosinga in comitatu Bastinije sicut et superius, que jacent in confinio ex una parte Sigifridi comitis, ex altera Saretonis. Eo scilicet modo, ut quicquid ipse dedit ecclesie rectores ejus teneant, possideant et quicquid facere voluerint liberam habeant potestatem; similer et ipse quod ab abbate et a monachis accepit libere utatur et juxta suam voluntatem. Et ut hoc cambium firmum permaneat, hanc cartulam fecimus et bonorum testium manibus roborari fecimus.
Actum in monasterio Stabulaus sub die idus febr., imperante domno Ottone anno VII, regnante filio ejus equivoco et imperante anno VI. Signum Werinfridi abbatis qui hanc commutationis cartulam firmavit. S. Werinmundi, Norberti, Bernardi, Rauengeri, Waltheri, Theutgeri, Duodonis, Hademari, Bernulfi advocati, Goderi, Adelardi, Gumberti, Harduini, Sigfridi, Serechonis, Harperni, Harieri, Waltheri, Erleconis, Gundulfi. Ego Theobertus Werinfrido abbate jubente adnotavi.