Reingilde, veuve de Jean, donne au monastère de Stavelot des manses situés à Bodeux avec les serfs gui y sont attachés.
Datierung: 946 03 25
Ausstellungsort: Stavelot
Quicumque de rebus propriis ad limina sanctorum aliquit largitus fuerit, mercedem a Deo se adepturum confidat. Unde et Dominus : Facite, inquit, vobis amicos de mammona, ut recipiant vos in eterna thabernacula. Qua propter ego in Dei nomine Reingeldis conjunx quondam Johannis, cupiens de terrenis mercare eterna, [pro] solutione anime senioris mei tradidi aliquam partem ex hereditate juris mei ad altare sancti Petri sanctique Remagli confessoris Christi in monasterio Stabulaus in quo venerabilis abbas Odilo preesse dinoscitur. Hec sunt que trado : videlicet [mansos] VI in villa contigua monasterio supradicto nomine Boldaci, cum familia quorum hec sunt nomina : Herigaudis, Ida, Teutboldus, Wolterus, Landrada, Gundrada, Rodera, filius ejus Gislaicus et due filie, Engila, Emma, Gaila, Erletrudis et filius ejus Gerardus. Ea ratione, ut servi Dei qui monasterio deserviunt hec teneant, possideant et in omnibus liberam habeant potestatem, sicut de cetero eorum terra et familia. [Si quis vero ] de heredibus meis aut aliqua persona hanc traditionem refragare temptaverit, iram Dei et sanctorum suorum sibi imminere sciat, et quod repetit ad effectum non perducat, sed hec cartula firma et stabilis inconvulsaque permanet. Acta in monasterio Stabulaus sub die VII.al. aprilis, regnante domno rege Ottone anno X. Signum Odilonis abbatis qui hanc firmavit. S. Heriberti, Euerardi, Erchenradi, Willerici, Rainnardi, Norberti, Wirimundi, Odoni, Harieri, Tatiloni, Frodonis, Ascheri, Erlulfi. Ego Werenfridus peccator jubente domno abbate Odilone scripsi.