Rainulfe et son épouse Huoda abandonnent au monastère de Stavelot leurs propriétés de Navaugle et reçoivent en précaire d’autres biens situés au même lieu.
Datierung: 943 04 23
Ausstellungsort: Stavelot
Quicumque enim de rebus suis propriis in commune viventibus ad ecclesiam Dei tradiderit, premium celeste proculdubio accepturum se sciat. Idcirco ego Rainulfus et uxor mea Huoda pariter traditores tradidimus res nostras proprias partibus ecclesie sancti Petri in Stabulaus monasterio, ubi domnus in corpore Remaclus quiescit, unde et venerabilis Odilo abba et custos esse videtur, videlicet mansos II in villa Haualgies , qui jacent inter confines sancti Remagli et sancti Lamberti, inter flumina Isna et Uuaninga. Quapropter econtra accepimus ex ipsis monasterio rebus in precaria cum consensu predicti abbatis et omnibus fratribus in supradictam villam Haualgas et in villa in Orgoni mansos IIII. Ea scilicet ratione, ut quam diu advixerimus, ego videlicet Rainulfus et uxor mea Huoda ac filius noster Godefridus, omni anno ad festivitatem supradicti sancti Remacli persolvere studeamus den. XII : quod si de ipso censu negligentes vel tardi apparuerimus, legibus hoc componere studeamus; et nostra non sit potestas ipsas res venundare aut commutare, sed potius inmeliorare, et post nostrum omnium discessum predicte utreque res cum omni inmelioratione et [omnia supra posita partibus jam fate ecclesie revertantur] absque ullius contradictione. Nam ut hec precaria firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa.
Acta in monasterio Stabulaus publice sub die XVII kal maii, anno VII regnante glorioso rege Ottone. Signum Odiloni abbatis qui hanc cartam fieri jussit. Signum Odilardi advocati. Signum Euerardi S. Arici. S. Engoni. S. Mannoni. S. E rmenfridi. S. Theuderici. S. Asculfri. S. Arici.