Le comte Régnier, abbé de Stavelot-Malmedy, donne à Harduin des biens à Haneffe, Versines et Seraing, en Hesbaye, en échange de tout ce que ce dernier possède à Bois, excepté l’église.
Datierung: 911 06 01
Ausstellungsort: Château de Huy
In nomine Domini nostri Jhesu Christi, Raginnarius comes ac missus dominicus nec non et abba Stabulensis atque Malmundariensis monasteriorum. Notum sit quampluribus fidelibus sancte Dei ecclesie presentibus scilicet et futuris, quod quidam fidelium nostrorum nomine Harduinus per consensum nostrum regalem adiens celsitudinem, quatinus per ejus preceptum firmior haberetur jure et eternali quedam commutatio quam fecit ex sua proprietate de rebus sancti Remacli. Igitur jussione regia et consensione omnium fratrum Stabulensium presens testamentum firmatum atque promulgatum est, ut deinceps nullus successorum nostrorum umquam audeat violare. Dedimus namque nos prefato Harduino in pago Hasbanio in locis Honaui, Uersines et Serangio nominatis mansos IIII et mancipia XII hiis nominibus: Ramaldum, Wibaldum, Hildiardus, Madalgerus, Hilderanam , Engilgardem, Dominicain, Martinum, Liutbertum, Mariam, Bocicaniam, Erlihinid, Amaldrudem, per manus fidejussoris Winigisi et advocati nostri Euerardi. E contra dedit ille quicquid visus fuit habere in villa Bonio, excepto ecclesiam unam cum dimidio manso abso, et dedit mancipia XV, quorum nomina hec sunt: Alricus, Antgerus, Fulmarus, Gaylus, Heriunus, Gauzobaldus, Gaila, Beta, Tiettrudis, Frederada, Rihaida, Uuenetrudis, Wldrada, Engluera, Gostrada, per manus scilicet fidejussoris Nortgeri ad eundem semper censum persolvendum, sicut ipse econtra mancipia accepit. Unde et nos per preceptum nostri senioris et consilium omnium fratrum omnimodis hanc cartam testationis firmamus bonisque viris corroborandam esse percensuimus. Acta in castro Hoyo publice sub die kal. junii, anno XII regnante domno Hludouuico filio Arnulfi regis in Francia. Signum Ragenarii comitis. S. Ysaac comitis. S. Magineri comitis. S. Rotaudie prepositi. S. Roderici rectoris. S. Egberti. S. Roberti. S. Adelardi. S. Gunlardi. S. Remigii. S. advocati Euerardi. S. Ercommari. S. Radulfi. S. Heribrandi. S. Trutgeri. S. Amolrici. S. Rogeri. S. Eilgeri. S. Raginbaldi. S. Gisleberti. S. Humberti. S. Bernardi. S. Leonis. Ego Geroardus in Dei nomine cancellarius recognovi et subscripsi.