Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 39

Le roi Louis le Jeune confirme l’échange de Germinei fait par Liutbert, archevêque de Mayence, au nom des moines de Stavelot-Malmedy, avec Bernon, évêque de Châlons, contre Udenheim dans le pagus de Worms et Tupheleiba dans le duché de Thuringe.
Datierung: 878 05 26
Ausstellungsort: Francfort

In nomine sancte et individuae Trinitatis, Hludouuicus divina favente gratia rex. Si ea quae fideles nostri pro eorum oportunitatibus commutaverint nostris confirmamus edictis, regiam exercemus consuetudinem, et hoc postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum industria, qualiter convenit inter venerabiles viros Liutbertum scilicet Mogonciacensem archiepiscopum et Bernonem Cathalaunensem episcopum, ut consensionis nostrae additamento quoddam inter se concambium facerent. Quod et fecerunt. Dedit itaque Liutbertus archiepiscopus teste Uuadalrico nuncio predicti episcopi ex parte monasterii Malmundarii seu Stabulai cum consensu fratrum villam quae Germinei appellatur, cum omnibus ad eam juste pertinentibus, mancipiis, terris, aedificiis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus et regressibus; et accepit in recompensatione earumdem rerum in pago Uuormacensi quicquid in villa quae Uotenheim dicitur ad jam dictum episcopum adtinet, et in ducatu Turingiae in villa Tupheleiba seu in ceteris locis in eodem ducatu jacentibus quae ad ecclesiam Cathalaunensem juste et racionabiliter pertinere videntur, cum domibus, aedificiis, mancipiis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus et regressibus. Unde hoc nostrae auctoritatis preceptum fieri jussimus precipientes, ut quicquid pars juste et racionabiliter alteri contulit parti, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo permaneat et uterque teneat atque possideat et exinde faciat quicquid elegerit. Et ut haec auctoritas consensionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus.

Uuolferius cancellarius ad vicem Liutberti archicapellani recognovit.

Data VII kal. junii anno dominicae incarnationis DCCCLXXVIII, indictione XI, anno II regni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis. Actum Francono[furt], in Dei nomine feliciter. Amen.