Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 37

Le roi Louis le Germanique concède aux moines de Stavelot un fonds de terre situé à Cröv, avec le manoir qui en dépend et les hommes qui y habitent.
Datierung: 874 03 04
Ausstellungsort: Tribur

In nomine sancte et individue Trinitatis, Ludouuicus divina favente gratia rex, omnibus degentibus in regni nostri munimine presentibus et futuris. Maximum regni nostri augere credimus munimentum, si benefitia oportuna Deo servisque ejus pro amore Dei et remissione peccaminum nostrorum hylari animo conferimus, quia et in presenti evo nostram augere potestatem credimus, et in futuro regnum pro terrenis nobis recompensari, absque ulla ambiguitate non ignoramus celestia, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum, iterum: Elemosina a morte liberat et non patitur ire in infernum. Idcirco noverit omnium nostrorum fidelium cetus, quia nos pro Dei amore sanctorumque suorum simulque omnium parentum nostrorum, concessimus servis Dei monachis in cenobio Stabulaus degentibus, quod est dicatum in honore sancti Petri apostoli sanctique Remacli confessoris Christi atque pontificis, cujus corpus in magno veneratur honore, unum mansum in fisco nostro Crouia cum manuero ad ipsum mansum pertinente, quem de ipso manso excolere solitum erat, et cum hominibus desuper manentibus his nominibus: Walbertum, Henfridum, Hadulfum, Remeldam, Othsindam, Erluerdam, sicut actenus isti ad nostrum servitium tenuerunt, cum integritate ipsius mansi, sic ad eorumdem monachorum profectum tradimus atque concedimus perpetualiter habendum, usitandum vel commutandum, seu quicquid facere voluerint liberam in omnibus habeant facultatem , in elemosina patris nostri et matris et nostre conjugis filiorumque nostrorum per futura secula. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, manu nostra eam [firmavimus] et anuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum domni Ludouuici (L. M.) serenissimi regis.

Heberhardus cancellarius ad invicem Hugberti archicapellani recognovi.

Data IIII non. martii, anno Christo propitio XXXVI regni domni Ludouuici serenissimi regis in orientali plaga Francie regnantis, indiction VII. Actum Triburias palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.