Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 24

Le pape Léon III confirme au monastère de Stavelot la libre élection de l’abbé, ses immunités et ses possessions.
Datierung: 803 02 28

Leo episcopus servus servorum Dei venerabili abbati amabilique in Christo filio Wirundo apostolicam benedictionem et salutem. Apostolico moderamini convenit pia religione pollentibus fraterna compassione succurrere et justa poscentium animis hilari devotione impartire assensum. Quapropter, dilecte fili Wirunde, quia religiositas tua petiit ut monasterio tuo quod in Stabulaus in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli et ubi gloriosissimi confessoris Christi Remacli corpus quiescit constructum esse dinoscitur, sancte apostolice nostre eclesic cui divina inspirante gratia presidemus, privilegium concederemus, pie tue petitioni, ob tuum erga nos et sanctam sedem apostolicam singularem affectum, fidelitatem et merita, debita benignitate gratum accommodantes assensum, decernimus ad exemplar predecessoris nostri bone memorie Vitaliani et apostolice authoritatis precepto statuimus, ut congregatio fratrum inibi Deo religiose deserviens sicuti concessum est liberam semper habeant potestatem creandi inter se quem secundum Deum et regulam beatissimi Benedicti sibi abbatem elegerint. Preterea apostolica nostra auctoritate interdicimus, ne cui unquam ecclesie vel persone concambio vel aliquo alio negotio subdatur, sed omnimoda libertate et immunitate sicut cetera monasteria regalia perpetualiter fruantur; volumus quoque et autoritate apostolica sancimus ut in ecclesiis, villis, mansis et possessionibus que ad dictum monasterium a regibus Francorum Sigiberto videlicet, Hilderico, Clodoveo, Dagoberto, Theoderico, Karlemanno concessa vel denotata sunt, et que in futurum ceteri fideles pro remedio animarum suarum collaturi sunt, nullus episcopus, nullus archidiaconus nullaque ecclesiastica persona magna vel parva presumat auctoritatem usurpare, justitiam aut judicium exercere vel aliquam sibi potestatem attribuere, sed tu tuique successores, secundum quod jam auctoritate apostolica sancitum est, ista omnia quiete et pacifice cum plena et omnimoda libertate et immunitate sine medio sub potestate beati Petri Romani teneatis et possideatis, cum auctoritate concedendi subditis vestris presentibus et futuris ut possint matrimonium inire qui se aliquo cognationis gradu vel aliter contingunt. Si quis itaque, quod absit, nefario ausu presumpserit ea que ad utilitatem jamdicti venerabilis monasterii statuta sunt infringere aut in quoquam violare, sciat se ex auctoritate omnipotentis Dei per interventum beati Petri apostoli cujus vice fungimur anatematis vinculo inextricabiliter innodatum, at vero qui pio intuitu hujus nostri apostolici constituti observator existit benedictionis gratiam a misencordissimo Domino nostro sequatur et vite eterne premia adipisci mereatur. Scriptum per manum Johannis scrinarii sancte ecclesie Romane. Data pridie kalendas martii, indictione XI.