L’abbé Albricus donne au monastère de Stavelot le Wandelaicus mansus en Ardenne, qu’il avait reçu du roi Pépin.
Datierung: 770 - 779
Ab antiquis inclitis patribus atque senioribus scimus esse datam licentiam ut unusquisque de rebus quas possidet in hoc seculo, quod vult facere, in suo constat arbitrio faciendi proprio. Igitur ego in Dei nomine Albricus indignus clericus et abba trado ad sancti Petri et sancti Remacli limina in Stabulaus mansum I qui vocatur Uuandelaicus mansus quod dedit mihi senior meus Pipinus atque rex in pago Ardenna, interjacens de uno latere fisci ipsius qui vocatur Palatiolus atque Beueris unde est abstractus, et de altero latere Aldemega, muldionibus meis ex villa Graida sub tribulo annuali nullo alio servitio nisi ex denariis X sol. pro remedio anime domini mei supradicti regis atque unaquaque Dominice nativitatis; et si quis in posterum tributum ipsum augeri et aggravare aut aliud servitium adjungere presumpserit, iram omnipotentis Dei incurrat et a liminibus sanctorum omniumque Dei fidelium extorris habeatur. Hii sunt termini atque confines ipsius mansi: Bezfontana, inde venit ad summum Medolum, inde Rotundum Ilasi, inde ad summum illud Bethushardau, Bulgerceias duas sorores, inde ad illam crucem ad summum Timonem, Frusciaco, Caberliaco, Anseriellas, Hulserolas, Provisiacas usque in Cransinam; inde venit ad fontanam Cancaronis et per ipsam usque in Liceam.