Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung einer Hofstatt mit Verpflichtung zu Diensten

Übertragung (prestaria) einer Hofstatt durch den Erzbischof von Sens mit Zustimmung der Kanoniker an einen Mann mit dem Recht, dieselbe zu vererben, verbunden mit der Verpflichtung zum Reitdienst ( paraveredus).

PRAESTARIA

Illae, sanctae Senonicae ecclesiae archiepiscopus.

Convenimus unacum consensu canonicorum meorum, ut ad aliquo serviente sancti illius nomine illo quemdam mansum, quem ille in proprietate habuit ad procurrendum fi[sci], ad cavallicandum vel ad par[af]redum solvendum, in pago illo, in villa, cui vocabulum est illa, ita et ipse ad idem servitium concedere debuerimus; quod ita et fecimus. Ea vero ratione, ut supradictum mansum tam ipse quam et posteri eius [habeant], sicut ipse procurrit, ita et procurrant, et post hanc diem ipsum mansum iure hereditatis teneant. Et si de ipso servitio tardi haud negligentes appareant ad reddendum, secundum legem emendant, et ipsum mansum pro hoc non per[dant]. Et rogamus atque supplicamus successoribus nostris, ut omni tempore, ut illorum facta stabilis perdurare valeat, ita et nostra in ac parte conservare studeant.

Quam epistulam manu propria subterscripsi et canonicorum nostrorum ad roborandum decrevi.

Explicit.