Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

| [Ohne Titel]

In nomine Π et Υ et A. Reverentissimo, sancto et Deo amabile illi archiepiscopo Senonice urbis, ego enim in Dei nomine ille Cinomanice civitatis episcopus in Domino Iesu Christo opto vobis salutem in perpetuum.

De cetero notum facimus sanctitati vestre, quia iste presens presbyter nomine ille, parrochianus noster, in nostra diocise natus et sacris litteris edocatus, ad ordinem sacrum eum promovimus. Postea vero petivit nobis licentiam, ut in vestra parrochiam aput hominem nomine [...]ggr[...] manere voluissed. Nos vero petitione illius non denegavimus, nisi licentia illi dedissemus, quia scimus et agnoscimus, unde ortus sit. Inde has litteras commendatitias more ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram missimus, ut scire valead Deo digna caritas vestra, eum nec fuga lapsum nec sua ulla malitia a nobis eiectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, Greca elementa, que octogenarium, qua|dringentesimum et primum numerus exprimunt, inprimitus adneximus; Π, Petri quoque nomine prima littera sumpta in medium adscribere rogavimus; nihilominus etiam parvitatis nostrae nomine prima littera Φ, magnitudinis vestre secunda littera A, istius fratri nomine tercia littera , civitatis quoque nostre quarta littera Ω/ et indictione quarta; addimus praeterea nonagenarium et nonum numerum, id est Ϙ et Θ, et insequenter inpressione sigilli nostri eam confirmavimus et manu propria eam roboravimus et clericis, canonicis nostris roborare iussimus.

Actum in anno decimo imperii domni illius serenissimi imperatoris, xliii regni eius, in Dei nomine feliciter. Amen.